OCR Output

562 LETTERS OF ERASMUS [1519

later. But the mention of Latomus in Ep. 959. 33 suggests that the contro¬

versy with him (Ep. 934. 3 n.) was still fresh in Erasmus’ mind. }

REVERENDISSIMO DOMINO D. GVILHELMO DE CROY, CARDINALI ET
ARCHIEPISCOPO TOLETANO, ERASMVS ROT. S. P.

Qvanovam non prorsus abhorret a vero, Praesul optime idemque
Princeps cum primis illustris, quod olim placuit Stoae cultoribus,
felicitatis humanae summam in habitu virtutis esse sitam, tamen
Peripateticorum sententia mihi magis videtur ad communem

5 hominum sensum pariter ac vitam congruere : qui negant beati¬
tudinis circulum absolui posse, nisi tres bonorum ordines inter sese
consentiant sibique mutuis praesidiis et adminiculis famulentur. In
his ea quae vocantur animi, vt caeteris magis merentur appellationem
bonorum plurimumque momenti adferunt ad summam felicitatis, ita

10 maxime nostra cura nostraque parantur industria; vt praecipuam
beatitudinis portionem nulli secundum Deum magis debeamus quam
nobis, si quid tamen debemus nobis. Porro naturae dotibus, quoniam
citra nostram industriam nobis ceu dormientibus occurrunt, mea
sententia non tam beati sumus quam fortunati, licet haec quoque

15 cura studioque vel seruantur vel etiam augentur. Siquidem Demo¬
sthenes, cum et voce esset perquam exili, deinde t spiritosus, ad haec
impeditiore linguae organo, denique forma parum felici (quae res in
oratore nonnihil habet momenti), tamen improba cura meditationeque
nihil harum difficultatum non vicit: et Marcus Tullius valetudinem

20 alioqui imbecillem sic motus ac victus moderatione confirmauit, vt
quamlibet magnis laboribus par esset, idque in multam etiam aetatem.
Porro fortunae commoda, quae velut organa sunt ad virtutem vel
parandam vel exercendam, plerisque sero contingunt. Nam in
honoribus parandis aut opibus aut fama dignitateque multis tota

25 ferme aetas conteritur, vt immensis ac diutinis curis nihil aliud
videantur assecuti quam vt locupletes aut optimates moriantur. Tta
fit vt nec ipsi suis bonis admodum fruantur nec aliis magnopere sint
praesidio.

Quo sane nomine T. R. D. mihi longe fortunatissima videri solet:

30 cui quicquid vel a natura dari vel a fortuna conferri potest, contigerit
vltro, contigerit affatim, contigerit mature, quo nimirum et ipse tuis
bonis diutissime frui possis et de plurimis quam optime mereri. Nam
praeter ingenii felicitatem, praeter corpus ad omnem virtutis vsum
functionemque probe sculptum et concinnatum, tantum. autoritatis,

35 tantum dignitatis, tantum opum hinc summi Pontificis indulgentissi¬
mus fauor, hine clarissimi Principis Ciuerii, patrui tui, plusquam

TIT. DE CROY E: CROIO H. 13. occurrunt E : obtingunt F. 16. spiritosus D:
? spiritu paruo, E. 29. T. R. D. Z: tua sublimitas H.

36. Ciuerii] See Epp. 532. 27 n. and 647 introd.