OCR Output

956] TO ANTONY DE LA MARCK 561

indolem, quae sic optimum fratrem Principem Simaicum expressit,
vt minus esset germana propinquitate sanguinis quam aemulatione
virtutum; postremo presulem modis omnibus incomparabilem 15
Episcopum ac Principem Leodiensem, patruum tuum, cui proximam
Paraphrasim dicauimus. An non pudebit posthac sacerdotes ac
monachos etiam per luxum, per ocium, per aleam caeterasque sordidas
voluptates aetatem traducere, cum tu ista nobilitate, isto fortunae
fastigio, isto aetatis flore, quippe natus annos ferme quatuor et 2o
viginti, nihil antiquius, nihil suauius, nihil honorificentius ducis
quam in liberalibus litteris, quam in honestissimis disciplinis ver¬
santem priscos illos ac laudatissimos principes referre? Macte
animi iuuenis, perge talibus studiis per se clarissimo generi tuo
lucem ac decus adiungere, perge caeteris bene natis iuuenibus ad 25
honesta studia calcar addere: quorum aliquot iam videmus huc
suapte sponte propensos.

Tuae nobilitati satis erat futurum, opinor, si epistolam epistola
repensassem ; nunc et libellum habes epistolae comitem : quem tibi
non commendabo, sed tamen omnibus per te commendatum esse 30
cupio. Argumentum est ab hisce temporibus alienius, nisi quod
hinc ratiocinari licet quatenus fieri possit vt vir sapiens aliquando
citra vicium laudet seipsum, quatenus humanae tribuendum autori¬
tati, quantulum tribuendum ceremoniis, quantaque hine pernicies
vere pietatis, si quis huiusmodi fidat praesidiis, In hac Epistola 35
nodus est antehac haud scio an a quoquam veterum satis explicatus,
ex quo nata est nobilis illa inter Hieronymum et Augustinum
conflictatio de mendacio. Nos eam difficultatem magis ostendimus
nondum satis explicatam quam explicauimus. Res digna nimirum
in qua tu mentis istius vigorem ac neruos excerceas. 40

Vale, generosissime iuuenis. Hoc amicitiae nostrae felicissimum
auspicium esse ducam, si sensero libellum hunc et leta fronte abs te
acceptum et alacri studio perlectum.

957,,, To WILLIAM Croy.
Farrago p. 346. Louvain.
FP. p. 445: HN: Lond. xi. 6: LB. 349. Cc. May 1519.)

[These three letters can only be dated conjecturally. They show more
intimacy with Croy than appears in Ep. 945; and may therefore be placed

13. ad: Simiacum £,

18. fratrem] Charles Croy (| 11 Sept. power in her own hands, he resigned
1521 or 1527), first Prince of Chimay. his nominal office in 1509 to his kins¬
He was knighted at Guinegate 1479, man Chièvres (Ep. 532. 27 n.). See
created Prince 1486, and Knight of tho BN. iv. 564-6.
Golden Fleece 1491. At the wish of 16. Leodiensem] See p. 167.
Philip the Fair he was godfather and proximam] Cf. Ep. 916.
guardian to Prince Charles ; but find- 37. Augustinum] Zp. 28 = Hier. Ep.
ing that Margaret of Austria kept the 56: about Gal. 2. 11-4,

ALLEN 111 00