OCR Output

957] TO WILLIAM CROY 563

paterna pietas in te congessit, vt amplius vix optari queat, nec
supersit vllum dignitatis fastigium nisi quod vni tantum optari possit.
Caeteris igitur multis in rebus luctandum est, si velint ad felicitatis
fastigium emergere; tibi cum caetera suppeditata sint omnia, nihil 40
superest nisi vnicum studium vnicaque cura, videlicet vt id quod
facis facias, animi decora tibi pares istius fortunae magnitudine digna.
Haec sola non largitur nec naturae fauor nec indulgentia fortunae.
Sudore studioque redimantur oportet: haud alio precio superi mercem
hane mortalibus venalem esse voluerunt, ne monarchis quidem aut 45
satrapis.

Neque enim quisquis imponit diadema, idem mentem addit rege
dignam. Generis claritas aut populi fauor imperium dare potest,
pectus imperio dignum non potest; et tamen hoc si desit, qui
mandauit honorem, sarcinam addidit, non dignitatem. Verum ita 50
demum admiranda quaedam et eximia dignitas exoritur, si naturae
fortunaeque decora sic animi dotes illustrent vt ab his vicissim lucem
accipiant, imo, si fieri potest, obscurentur. Ille denique vere magnus
est qui vel adempto diademate magnus esse perseueret. Multis
obstat generis obscuritas aut res angusta domi, quo minus ad
eximias virtutes, quae non nisi paucis, quos aequus amauit Iupiter,
contingunt, queant eluctari; aut si peruenerint, non perinde licet
alios benemerendo subleuare. Caeterum si quis extiterit in quem
vnum non secus atque olim in Pandoram deorum omnium omnia

n
n

munera collata sunt, simul horum bonorum chorus competierit, is 60
mihi videtur numinis cuiusdam instar habere, superum benignitate
in hoc datus vt beneficentiam suam quam latissime diffundat in
omnes. Fungetur autem officio suo, primum si agnoscat dotes suas
—sunt enim iuxta poetam eximium qui parum norint sua bona—,
deinde si meminerit quicquid adest bonarum rerum, id omne Domini 65
esse peculium, in hoc creditum vt iuuandis proximis impensum
copiosam vsuram referat Domino, talium lucrorum auarissimo. Sed
in primis adsit animus excelsus et rerum leuicularum quas sordidum
vulgus admiratur, contemptor, quique ceu murus aheneus ab honesto
deflecti non possit. Atque hanc vbique regulam secutus, vni- 70
uersam suae felicitatis mavoràíav in reipublicae subsidium conferat ;
quando hoc in primis numini peculiare dixit antiquitas, iuuare
mortalem.

Ad hanc imaginem proxime accedant necesse est, quos aeterni
numinis fauor in isto rerum fastigio collocauit. Addet calcar animo 75
si se cogitet velut in amplissimo theatro consistere, totius orbis oculis

6o. sunt E: sint N.

j 55. res angusta] Juv. g. 165. 64. poetam] Verg. G. 2. 458.
56. paucis] Cf. Verg. Aen. 6. 129,30. 69. contemptor] Cf. Sall. Tug. 64. 1.
62. diffundat] Cf. Ov. 4.4. 3. 9. murus] Cf. Hor. Ep. 1. 1. 60.

002