OCR
956] TO ANTONY DE LA MARCK 561 indolem, quae sic optimum fratrem Principem Simaicum expressit, vt minus esset germana propinquitate sanguinis quam aemulatione virtutum; postremo presulem modis omnibus incomparabilem 15 Episcopum ac Principem Leodiensem, patruum tuum, cui proximam Paraphrasim dicauimus. An non pudebit posthac sacerdotes ac monachos etiam per luxum, per ocium, per aleam caeterasque sordidas voluptates aetatem traducere, cum tu ista nobilitate, isto fortunae fastigio, isto aetatis flore, quippe natus annos ferme quatuor et 2o viginti, nihil antiquius, nihil suauius, nihil honorificentius ducis quam in liberalibus litteris, quam in honestissimis disciplinis versantem priscos illos ac laudatissimos principes referre? Macte animi iuuenis, perge talibus studiis per se clarissimo generi tuo lucem ac decus adiungere, perge caeteris bene natis iuuenibus ad 25 honesta studia calcar addere: quorum aliquot iam videmus huc suapte sponte propensos. Tuae nobilitati satis erat futurum, opinor, si epistolam epistola repensassem ; nunc et libellum habes epistolae comitem : quem tibi non commendabo, sed tamen omnibus per te commendatum esse 30 cupio. Argumentum est ab hisce temporibus alienius, nisi quod hinc ratiocinari licet quatenus fieri possit vt vir sapiens aliquando citra vicium laudet seipsum, quatenus humanae tribuendum autoritati, quantulum tribuendum ceremoniis, quantaque hine pernicies vere pietatis, si quis huiusmodi fidat praesidiis, In hac Epistola 35 nodus est antehac haud scio an a quoquam veterum satis explicatus, ex quo nata est nobilis illa inter Hieronymum et Augustinum conflictatio de mendacio. Nos eam difficultatem magis ostendimus nondum satis explicatam quam explicauimus. Res digna nimirum in qua tu mentis istius vigorem ac neruos excerceas. 40 Vale, generosissime iuuenis. Hoc amicitiae nostrae felicissimum auspicium esse ducam, si sensero libellum hunc et leta fronte abs te acceptum et alacri studio perlectum. 957,,, To WILLIAM Croy. Farrago p. 346. Louvain. FP. p. 445: HN: Lond. xi. 6: LB. 349. Cc. May 1519.) [These three letters can only be dated conjecturally. They show more intimacy with Croy than appears in Ep. 945; and may therefore be placed 13. ad: Simiacum £, 18. fratrem] Charles Croy (| 11 Sept. power in her own hands, he resigned 1521 or 1527), first Prince of Chimay. his nominal office in 1509 to his kinsHe was knighted at Guinegate 1479, man Chièvres (Ep. 532. 27 n.). See created Prince 1486, and Knight of tho BN. iv. 564-6. Golden Fleece 1491. At the wish of 16. Leodiensem] See p. 167. Philip the Fair he was godfather and proximam] Cf. Ep. 916. guardian to Prince Charles ; but find- 37. Augustinum] Zp. 28 = Hier. Ep. ing that Margaret of Austria kept the 56: about Gal. 2. 11-4, ALLEN 111 00