quos schismaticorum vitia non inquinant. At demiror non existere
qui totum hoc dissidium tollant. Praestat iniquioribus conditio¬
nibus habere concordiam quam aequis dissidium. Vereor equidem
ne pecuniae studium, vbique bonorum morum pestis, non sinat coire 50
concordiam. Paulus nullum damnum recusat quo Christum lucri¬
faciat, Tot sunt in orbe cardinales, tot episcopi, tot principes ; vtinam
Christus afflet aliquem horum ad hoc negocium spiritu vere Christiano
capessendum ! Paulus si Rome praesideret, sat scio, non modo pate¬
retur aliquid decidi fructibus suis verumetiam autoritati nonnihil 55
derogari pateretur, modo hoc praecio concordiam emere liceret.
Quod si non continget nobis conspectus mutuus, tamen literarum
vicissitudine fiet vt et ego tecum aliquoties confabulans apud Albim
tuum spatier et tu mecum apud Brabantos victites. Nam quantula
pars amicitiae est coniunctio corporum. Bene vale, vir ornatissime. 60
Louanii. Anno a Christo nato m.p.x1x. Nono Calen. Maias.
72951, To ULRICH. HUTTEN.
Farrago p. 147. Louvain.
F. p. 294: HN: Lond. vi. 14: LB. 413. 23 April 1519.
ERASMVS HVTTENO SYO S. D.
Tor studiorum laboribus obrutus vt mirum sit me cuiquam omnino
respondere, saepius tibi respondi quam tu ad me scripseris, si modo
perferuntur quae mittimus: et tamen pertinax silentium meum
accusas mecumque delitigas, quasi parum sit hominum qui mecum
rixentur. Ingentem voluptatem mihi nuncias, quod tali animo sit in
me R. D. Archiepiscopus Maguntinensis, et tibi talem Mecoenatem
gratulari non desino. Caeterum libellum illi dicatum iam pridem meo
sumptu misi per iuuenem quendam, vna cum literis ad te, simulque
praefationem ad Guolphangum Angustum. Eum ex literis Rhenani
intelligo Basileam vsque peruenisse : quid egerit Maguntiae nescio. ro
Demiror si non peregit mandata, cum addiderim libellum memo¬
rialem. Praefiximus libello epistolam eruditam et elegantem Archi¬
episcopi, non perinde vt extaret illius erga me fauoris monumen¬
tum, atque vt alios tanti Principis exemplo ad bonarum literarum
studium accenderem. Et videor mihi profecisse: nam clarissimo 15
iuueni Guilhelmo de Croy, duci et episcopo Cameracensi, archiepiscopo
Toletano, denique Cardinali, quanquam alias satis videretur ad honesta
950. 54. F: praesyderet E, 951. 6. R. D. om. A. Moguntinensis F.
9. Augustum Lond. 17. denique add, F.
950. 51. Paulus] Phil. 3. 8. 563 this figure is used of Peter.
54. Paulus] In Lond. xiv. 13, LB. 951. 16. Croy] See p. 68.