studia propensus, tamen ex Maguntinensis epistola lecta non mediocre
calcar additum videtur.
20 Aulam tuam, cum saepius esset in manibus, tamen semper excussit
hactenus aliquid negocii, lecturientem interpellans. Quod legi per¬
placuit: quid enim Hutteni non placeat? Febrim ac Phalarismum
nescio qui curarunt rursus excudendam. At ea Louanii vetita est
distrahi, quod quosdam ýutĝéovs nominatim attingere videretur : alio¬
25 qui perplacet omnibus. Phalarismus, quoniam adhaerebat Febri, vna
cum Febre exulat, sed Louanio duntaxat: neque enim longius se
profert huius scholae tyrannis. Susceperant et orationem excu¬
dendam, nec satis scio quo consilio prorogent.
Sed quid ego audio? Huttenus totus ferreus in acie dimicabit?
30 Plane video te bello natum, qui non calamo tantum et lingua sed et
Mauortiis armis pugnes. Quanquam quid magni si nunc ausis inter
tam multos aduersus vnum pugnare, cum olim Bononiae vnus tam
multos profligaris? Laudo fortem animum, sed tamen si me audies,
seruabis Huttenum Musis. Nam vnde nobis tale ingenium, si quid
35 accidat? quod auertant superi! Nosti Martem dAorp6raMoy, nec
satis propitium bonis ingeniis, vtpote deorum omnium stolidissimum.
Bene sit; sed tamen si quid acciderit, ipse tibi tuis scriptis extruxisti
monumentum aere perhennius. Neque nos tamen defuturi sumus
officio nostro. Nam si quid Erasmi scripta valebunt,
40 Nulla dies vnquam memori nos eximet aeuo.
Triumphum nondum vidimus. Gratum erat quod nostro consilio
tam diu presserint; nec dubito quin totum argumentum sint mode¬
rati. Rixarum nullus est finis. Vt caeteris omnibus simus superiores,
sycophantiis, mendaciis, conuiciis longe vincimur. Non possum non
45 ingenue fateri quod vero verius est. Sed praestat hac parte vltro
herbam dare quam turpiter depugnare. Neque enim solum perpen¬
dendum nobis est quid dignum sit iis in quos scribimus, verum
etiam quid nobis dignum sit qui scribimus. Pulchrius est aliquando
modestia quam causa superiorem esse; et sunt quae nobis potius
50 agenda sint. Malim ego totum mensem in Paulum aut in Euange¬
lium explanandum insumere quam diem huiusmodi rixis conterere.
Bene vale, mortalium charissime.
Louanii. 1x. Calendas Maias. Anno m.D.XIX,
27. orationem] Ad principes Ger- seq. Erasmus’ memory is at fault as
maniae, vt bellum Turcis inuehant, exhorta- to the place.
toria: Augsburg, Grimm and Wyrsung, 35. Martem] Of. Ep. 911. 12.
1518, See HE. 81, 88, 118. 38. monumentum] Hor. 0. 3. 30. I.
32. olim Bononiae] Cf. Ep. 611. 10 39. si quid] Cf. Verg. Aen. 9. 446,7.