OCR Output

552 LETTERS OF ERASMUS [1519
nigrior. Videbam spinosum hoc ac frigidum theologiae genus indies
in peius vergere ; fontes ac veteres illos orthodoxos pene pro obsoletis
haberi. Proinde conatus sum omnes ad germanam illam theologiam

15 reuocare, non in totum damnans in scholis recepta studia, sed partim
moderans, partim indicans quid optarem accedere. Siquidem vt mihi
non placent qui bonis literis nihil omnino tribuunt, ita non probo hos
qui neotericorum theologorum studia prorsus damnant.

Demiror autem impudentiam istius quisquis est Canonici Pragensis,

20 qui tam insignem mendacii telam velut araneus ex sese confinxerit,
Coloniensibus aliquandiu res fuit cum eximio viro Ioanne Reuchlino;
mecum neque scriptis neque dictis vnquam sunt conflictati, tantum
abest vt exusserint meas Lucubrationes vna cum ipso autore. Imo
quoties illac iter feci, sum a primariis viris et exceptus honorifice

25 et summa cum humanitate dimissus. Quanquam facile crediderim et
illic esse qui inter suos oblatrent Erasmo: veluti nuper quidam
e sodalitio Praedicatorum ceu rem compertam inter suos narrabat
Erasmum Louanii vita defunctum, et addebat sycophanta dignam
ipso facetiam, ‘sine lux, sine crux, sine Deus.’ - Narranti frequenter

30 applausum est a combibonibus monachis. Quod si non verentur
huiusmodi confingere de me vicino, minus mirum si Pragae sic
mentiantur. Verum ex his factis, quae cotidie multa designant,
coniicere licet quanta Erinnys istorum pectus occupauit. Ego magis,
ita me Christus amet, ipsorum vicem doleo quam meam, Nam me

35 satis consolatur tum recti conscientia, tum optimi cuiusque de
me iudicium: quando nemini mortalium adhuc contigit omnibus
placuisse.

Prodiit Nouum Testamentum rursum a me non credendis vigiliis
nouatum, neque mediocri locupletatum accessione. Praefixum est

40 epistolium Leonis decimi, quo et veterem aeditionem approbat et ad
hanc nouam inuitat.

Pragae quid mihi negocii possit esse non video. Nam quod
polliceris non defore qui me tuto quo voluero deducant, mihi non
placent regiones in quibus huiusmodi deductoribus sit opus. Hic

45 vel soli liberum est ire quo velim. Neque vero dubito quin isthic

reperturus sim, vti scribis, complures doctrina pietateque spectatos,

24. exceptus E LB : acceptus Lond.

12, nigrior] Though very sensitive on the last three occasions and on one
himself, Erasmus was throughout his earlier (cf. Ep. 374. 6): probably on
life curiously unconscious of the effect all. For an honorific reception see
that his own biting words could pro- Ep. 440. 14 n.
duce on others. x 28. defunctum] Doubtless during

24. iter feci] For Erasmus’ journeys his long illness at Louvain in Sept.—
to and from Basle see the introductions Oct. 1518; see Ep. 867. 193 seq.
to Epp. 301, 332, 337, 410, 842, 867. 40. epistolium] Ep. 864. A copy of
He certainly passed through Cologne the N. Test, reached Slechta by 14 May.