OCR
950] TO JOHN SLECHTA 553 quos schismaticorum vitia non inquinant. At demiror non existere qui totum hoc dissidium tollant. Praestat iniquioribus conditionibus habere concordiam quam aequis dissidium. Vereor equidem ne pecuniae studium, vbique bonorum morum pestis, non sinat coire 50 concordiam. Paulus nullum damnum recusat quo Christum lucrifaciat, Tot sunt in orbe cardinales, tot episcopi, tot principes ; vtinam Christus afflet aliquem horum ad hoc negocium spiritu vere Christiano capessendum ! Paulus si Rome praesideret, sat scio, non modo pateretur aliquid decidi fructibus suis verumetiam autoritati nonnihil 55 derogari pateretur, modo hoc praecio concordiam emere liceret. Quod si non continget nobis conspectus mutuus, tamen literarum vicissitudine fiet vt et ego tecum aliquoties confabulans apud Albim tuum spatier et tu mecum apud Brabantos victites. Nam quantula pars amicitiae est coniunctio corporum. Bene vale, vir ornatissime. 60 Louanii. Anno a Christo nato m.p.x1x. Nono Calen. Maias. 72951, To ULRICH. HUTTEN. Farrago p. 147. Louvain. F. p. 294: HN: Lond. vi. 14: LB. 413. 23 April 1519. ERASMVS HVTTENO SYO S. D. Tor studiorum laboribus obrutus vt mirum sit me cuiquam omnino respondere, saepius tibi respondi quam tu ad me scripseris, si modo perferuntur quae mittimus: et tamen pertinax silentium meum accusas mecumque delitigas, quasi parum sit hominum qui mecum rixentur. Ingentem voluptatem mihi nuncias, quod tali animo sit in me R. D. Archiepiscopus Maguntinensis, et tibi talem Mecoenatem gratulari non desino. Caeterum libellum illi dicatum iam pridem meo sumptu misi per iuuenem quendam, vna cum literis ad te, simulque praefationem ad Guolphangum Angustum. Eum ex literis Rhenani intelligo Basileam vsque peruenisse : quid egerit Maguntiae nescio. ro Demiror si non peregit mandata, cum addiderim libellum memorialem. Praefiximus libello epistolam eruditam et elegantem Archiepiscopi, non perinde vt extaret illius erga me fauoris monumentum, atque vt alios tanti Principis exemplo ad bonarum literarum studium accenderem. Et videor mihi profecisse: nam clarissimo 15 iuueni Guilhelmo de Croy, duci et episcopo Cameracensi, archiepiscopo Toletano, denique Cardinali, quanquam alias satis videretur ad honesta n 950. 54. F: praesyderet E, 951. 6. R. D. om. A. Moguntinensis F. 9. Augustum Lond. 17. denique add, F. 950. 51. Paulus] Phil. 3. 8. 563 this figure is used of Peter. 54. Paulus] In Lond. xiv. 13, LB. 951. 16. Croy] See p. 68.