Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0601
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 602 [602]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0601

OCR

552 LETTERS OF ERASMUS [1519 nigrior. Videbam spinosum hoc ac frigidum theologiae genus indies in peius vergere ; fontes ac veteres illos orthodoxos pene pro obsoletis haberi. Proinde conatus sum omnes ad germanam illam theologiam 15 reuocare, non in totum damnans in scholis recepta studia, sed partim moderans, partim indicans quid optarem accedere. Siquidem vt mihi non placent qui bonis literis nihil omnino tribuunt, ita non probo hos qui neotericorum theologorum studia prorsus damnant. Demiror autem impudentiam istius quisquis est Canonici Pragensis, 20 qui tam insignem mendacii telam velut araneus ex sese confinxerit, Coloniensibus aliquandiu res fuit cum eximio viro Ioanne Reuchlino; mecum neque scriptis neque dictis vnquam sunt conflictati, tantum abest vt exusserint meas Lucubrationes vna cum ipso autore. Imo quoties illac iter feci, sum a primariis viris et exceptus honorifice 25 et summa cum humanitate dimissus. Quanquam facile crediderim et illic esse qui inter suos oblatrent Erasmo: veluti nuper quidam e sodalitio Praedicatorum ceu rem compertam inter suos narrabat Erasmum Louanii vita defunctum, et addebat sycophanta dignam ipso facetiam, ‘sine lux, sine crux, sine Deus.’ - Narranti frequenter 30 applausum est a combibonibus monachis. Quod si non verentur huiusmodi confingere de me vicino, minus mirum si Pragae sic mentiantur. Verum ex his factis, quae cotidie multa designant, coniicere licet quanta Erinnys istorum pectus occupauit. Ego magis, ita me Christus amet, ipsorum vicem doleo quam meam, Nam me 35 satis consolatur tum recti conscientia, tum optimi cuiusque de me iudicium: quando nemini mortalium adhuc contigit omnibus placuisse. Prodiit Nouum Testamentum rursum a me non credendis vigiliis nouatum, neque mediocri locupletatum accessione. Praefixum est 40 epistolium Leonis decimi, quo et veterem aeditionem approbat et ad hanc nouam inuitat. Pragae quid mihi negocii possit esse non video. Nam quod polliceris non defore qui me tuto quo voluero deducant, mihi non placent regiones in quibus huiusmodi deductoribus sit opus. Hic 45 vel soli liberum est ire quo velim. Neque vero dubito quin isthic reperturus sim, vti scribis, complures doctrina pietateque spectatos, 24. exceptus E LB : acceptus Lond. 12, nigrior] Though very sensitive on the last three occasions and on one himself, Erasmus was throughout his earlier (cf. Ep. 374. 6): probably on life curiously unconscious of the effect all. For an honorific reception see that his own biting words could pro- Ep. 440. 14 n. duce on others. x 28. defunctum] Doubtless during 24. iter feci] For Erasmus’ journeys his long illness at Louvain in Sept.— to and from Basle see the introductions Oct. 1518; see Ep. 867. 193 seq. to Epp. 301, 332, 337, 410, 842, 867. 40. epistolium] Ep. 864. A copy of He certainly passed through Cologne the N. Test, reached Slechta by 14 May.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1490 px
Image height
2529 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
916.3 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0601.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0601.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit