OCR
554 LETTERS OF ERASMUS [1519 studia propensus, tamen ex Maguntinensis epistola lecta non mediocre calcar additum videtur. 20 Aulam tuam, cum saepius esset in manibus, tamen semper excussit hactenus aliquid negocii, lecturientem interpellans. Quod legi perplacuit: quid enim Hutteni non placeat? Febrim ac Phalarismum nescio qui curarunt rursus excudendam. At ea Louanii vetita est distrahi, quod quosdam ýutĝéovs nominatim attingere videretur : alio25 qui perplacet omnibus. Phalarismus, quoniam adhaerebat Febri, vna cum Febre exulat, sed Louanio duntaxat: neque enim longius se profert huius scholae tyrannis. Susceperant et orationem excudendam, nec satis scio quo consilio prorogent. Sed quid ego audio? Huttenus totus ferreus in acie dimicabit? 30 Plane video te bello natum, qui non calamo tantum et lingua sed et Mauortiis armis pugnes. Quanquam quid magni si nunc ausis inter tam multos aduersus vnum pugnare, cum olim Bononiae vnus tam multos profligaris? Laudo fortem animum, sed tamen si me audies, seruabis Huttenum Musis. Nam vnde nobis tale ingenium, si quid 35 accidat? quod auertant superi! Nosti Martem dAorp6raMoy, nec satis propitium bonis ingeniis, vtpote deorum omnium stolidissimum. Bene sit; sed tamen si quid acciderit, ipse tibi tuis scriptis extruxisti monumentum aere perhennius. Neque nos tamen defuturi sumus officio nostro. Nam si quid Erasmi scripta valebunt, 40 Nulla dies vnquam memori nos eximet aeuo. Triumphum nondum vidimus. Gratum erat quod nostro consilio tam diu presserint; nec dubito quin totum argumentum sint moderati. Rixarum nullus est finis. Vt caeteris omnibus simus superiores, sycophantiis, mendaciis, conuiciis longe vincimur. Non possum non 45 ingenue fateri quod vero verius est. Sed praestat hac parte vltro herbam dare quam turpiter depugnare. Neque enim solum perpendendum nobis est quid dignum sit iis in quos scribimus, verum etiam quid nobis dignum sit qui scribimus. Pulchrius est aliquando modestia quam causa superiorem esse; et sunt quae nobis potius 50 agenda sint. Malim ego totum mensem in Paulum aut in Euangelium explanandum insumere quam diem huiusmodi rixis conterere. Bene vale, mortalium charissime. Louanii. 1x. Calendas Maias. Anno m.D.XIX, 23. excudendum F Corrig. ea E: Febris H, 29. F: aciae F. 27. orationem] Ad principes Ger- seq. Erasmus’ memory is at fault as maniae, vt bellum Turcis inuehant, exhorta- to the place. toria: Augsburg, Grimm and Wyrsung, 35. Martem] Of. Ep. 911. 12. 1518, See HE. 81, 88, 118. 38. monumentum] Hor. 0. 3. 30. I. 32. olim Bononiae] Cf. Ep. 611. 10 39. si quid] Cf. Verg. Aen. 9. 446,7.