fessionibus, foeminae cum primis prudenti ac piae nec indoctae
persuaserat me facinus inexcusabile designasse, qui Hieronymi libros
correxerim, viri doctissimi atque etiam sancti. Ea persuasa sic
225 expostulat cum aulico quodam mihi amico: ‘ Nonne’ inquit ‘ Hiero¬
nymus fuit vir eruditissimus?’ ‘Fuit.’ ‘Nonne in coelis agit??
‘ Agit? ‘Quid tum postea? Quo igitur colore defendes tuum Eras¬
mum, qui libros illius correxerit? An plus sapit ille quam Hierony¬
mus?’ Atque eadem hic praedicant serio qui sibi videntur
230 Ecclesiae columina. Tales habemus aduersarios. Tales habet
Christi religio defensores. Nihil potest esse stupidius, nihil in¬
sulsius. Et tamen huiusmodi calumniis apud indoctam plebem ac
stultas mulierculas traducimur.
Sed nugarum iam satis est. Porro quod serius respondeo tuis
35 literis, quiduis potius suspiceris in causa fuisse quam tui neglectum.
Obruor cotidie literarum fasciculis. Si non respondeo, videor in¬
humanus. Sin respondeo, triplex incommodum capio: primum nec
his satisfacio quibus, vt est necesse, respondeo quicquid in buccam
venit ; deinde huiusmodi tumultuaria scriptione stilum per se satis
240 malum reddo deteriorem; postremo famae detrimentum facio.
Ridiculum autem malle ab Italo petere quod domi habeas. Sic
vulgus existimat optimum medicum qui se fingat Arabem aut
Indum, e locorum interuallo famam aucupans apud stultos. Sed ab
hoc affectu conuenit eruditos quam longissime abesse. Quisquis
245 callet bonas literas, is nobis Italus esse debet. Mihi posthac non est
consilium cum hoc hominum genere manus conserere. Iam veteranus
sum ac missione dignus ; et cursu defessus vobis iuuenibus lampada
trado. Vel sine me continget rò èmwíikiov, si modo perges qua
coepisti.
250 Philippus Melanchthon apud me patrono non eget aut deprecatore.
Faueo iuueni vt cui maxime. Plusquam atrox iniuria sit oportet
quae apud me dirimat amicitiam.
Bene vale, Louanii. Anno m.p.x1x. x. Kal. Maias.
London, 1775, ii. 1014,5). He adhered Chapuys secured his release, and he
loyally to Katharine, and as a person returned to Spain, to receive in 1538
‘of most simplicity’? was allowed to the united sees of Ampurias in NE,
remain with her after the divorce was Catalonia and Tempio in N. Sardinia.
pronounced. At her death (7 Jan. See Brewer and Gams; and ef. Lond.
1536) he tried to escape to Spain, but xxii. gr, LB. 979 (1108 AB).
was caught and imprisoned. In Sept. 246. veteranus] Of. Hier. Bp. 105. 3¬