OCR Output

948] TO PETER MOSELLANUS 547

Graeca profiteretur, barbarus quispiam in populari concione magnis
et atrocibus conuiciis debacchari coepit in Graecas literas. At Rex,
vt non indoctus ipse, ita bonis literis fauens, qui tum forte in
propinquo erat, re per Morum et Paceum cognita, denunciauit vt
volentes ac lubentes Graecanicam literaturam amplecterentur. Ita
rabulis illis impositum est silentium. Atque vtinam nobis talis
quispiam Princeps esset aut Principis vice! longius enim noster
a nobis est. Vos foeliciores, si modo vera sunt quae ante complures
annos mihi sunt de Duce Georgio praedicata.

Accipe et alteram huic similem fabellam. Theologus quidam, cum
in aula concionaretur apud eundem Regem, coepit in Graecas literas
et nouos interpretes non minus impudenter quam stolide debachari.
Paceus in Regem coniecit oculos, obseruans quo vultu hoc audiret :
is mox Paceo suauiter arrisit. Peracta concione iussus est adesse
theologus; datum est Moro negotium vt aduersus hunc tueretur
Graecas literas. Rex ei disputationi voluit interesse: vbi cum Morus
multa facundissime dixisset, iamque theologi responsio expectaretur,
is flexis poplitibus nihil aliud quam veniam deprecatus est ; sic tamen
extenuans admissum vt diceret se inter concionandum spiritu quodam
afflatum hoc in linguam Graecam effudisse. Tum Rex ‘Atqui’ inquit
‘spiritus iste non erat Christi sed stultitiae’. Deinde rogat num quid

quaedam. Negat legisse. ‘At isto’ inquit ‘argumento declaras te
palam esse fatuum, qui damnes quod non legeris.’ Sub haec theologus,
‘Legi’ inquit ‘rem quandam, quae vocatur Moria.” Hic Paceus
interloquens ‘Hoc’ ait ‘argumentum, serenissime Rex, huic maxime
congruit’, Denique commentus est Theologus et aliud enthymema
quo leniret factum. ‘Graecis’ inquit ‘literis non perinde sum
infensus, quod originem habeant ex lingua Hebraica.” Rex admiratus
insignem hominis stulticiam iussit abire: sed hac lege, ne vnquam
rediret in aula concionaturus,

Non mihi tempero quin et illud admodum ridiculum addam.
Episcopus quidam ordinis Praedicatorum, qui Reginae est a con¬

194. est add. E. Atque vtinam . .. 197. praedicata post concionaturus
(1. 219) ponit E (195. longius . . . 196. est om. E). 201. hoc a: haec E.
204, cum om. E.

195. longius] This remark, which Katharine. On 8 March I517 he was
has a note of disapproval, was sup- given the bpric. of Llandaff, but re¬
pressed by Erasmus; but cf. Ep.970.13. mained in close attendance on the

19]. Georgio] Cf. Ep. 586.264-6,and Queen: through whom he was doubt¬
Lond. xiii. 20, LB. 514. less presented to the mastership of

221. Episcopus] George of Ateca St. Katharine’s, an ancient hospital
(Ch 1545), in the province of Saragossa, near the Tower of London, which was
who came to England to succeed Diego under the special patronage of the
Fernandez as confessor to Queen Queens of England (Maitland, Hist. of

Nn2

190

200

205