OCR
948] TO PETER MOSELLANUS 547 Graeca profiteretur, barbarus quispiam in populari concione magnis et atrocibus conuiciis debacchari coepit in Graecas literas. At Rex, vt non indoctus ipse, ita bonis literis fauens, qui tum forte in propinquo erat, re per Morum et Paceum cognita, denunciauit vt volentes ac lubentes Graecanicam literaturam amplecterentur. Ita rabulis illis impositum est silentium. Atque vtinam nobis talis quispiam Princeps esset aut Principis vice! longius enim noster a nobis est. Vos foeliciores, si modo vera sunt quae ante complures annos mihi sunt de Duce Georgio praedicata. Accipe et alteram huic similem fabellam. Theologus quidam, cum in aula concionaretur apud eundem Regem, coepit in Graecas literas et nouos interpretes non minus impudenter quam stolide debachari. Paceus in Regem coniecit oculos, obseruans quo vultu hoc audiret : is mox Paceo suauiter arrisit. Peracta concione iussus est adesse theologus; datum est Moro negotium vt aduersus hunc tueretur Graecas literas. Rex ei disputationi voluit interesse: vbi cum Morus multa facundissime dixisset, iamque theologi responsio expectaretur, is flexis poplitibus nihil aliud quam veniam deprecatus est ; sic tamen extenuans admissum vt diceret se inter concionandum spiritu quodam afflatum hoc in linguam Graecam effudisse. Tum Rex ‘Atqui’ inquit ‘spiritus iste non erat Christi sed stultitiae’. Deinde rogat num quid quaedam. Negat legisse. ‘At isto’ inquit ‘argumento declaras te palam esse fatuum, qui damnes quod non legeris.’ Sub haec theologus, ‘Legi’ inquit ‘rem quandam, quae vocatur Moria.” Hic Paceus interloquens ‘Hoc’ ait ‘argumentum, serenissime Rex, huic maxime congruit’, Denique commentus est Theologus et aliud enthymema quo leniret factum. ‘Graecis’ inquit ‘literis non perinde sum infensus, quod originem habeant ex lingua Hebraica.” Rex admiratus insignem hominis stulticiam iussit abire: sed hac lege, ne vnquam rediret in aula concionaturus, Non mihi tempero quin et illud admodum ridiculum addam. Episcopus quidam ordinis Praedicatorum, qui Reginae est a con194. est add. E. Atque vtinam . .. 197. praedicata post concionaturus (1. 219) ponit E (195. longius . . . 196. est om. E). 201. hoc a: haec E. 204, cum om. E. 195. longius] This remark, which Katharine. On 8 March I517 he was has a note of disapproval, was sup- given the bpric. of Llandaff, but repressed by Erasmus; but cf. Ep.970.13. mained in close attendance on the 19]. Georgio] Cf. Ep. 586.264-6,and Queen: through whom he was doubtLond. xiii. 20, LB. 514. less presented to the mastership of 221. Episcopus] George of Ateca St. Katharine’s, an ancient hospital (Ch 1545), in the province of Saragossa, near the Tower of London, which was who came to England to succeed Diego under the special patronage of the Fernandez as confessor to Queen Queens of England (Maitland, Hist. of Nn2 190 200 205