Nuper sycophanta quispiam, qui sibi non modo theologus, cum
nihil sit minus, verum etiam sanctulus videtur, in literis ad amicum
me, qui tantis vigiliis et restituere sum conatus et illustrare lectionem
16> ecclesiasticam, vocat calumniatorem ecclesiasticae lectionis, se defen¬
sorem.
Ac proximis hisce diebus alius quispiam loquacissima balbutie, qui
cum loqui nesciret, tacere tamen non posset, velut in hoc conductus
diuersis opidis miro studio meas laudes depraedicarat, non solum
165 doctrinam incessens sed et vitam miris sycophantiis. Forte euenit
vt in idem conuiuium incideremus, cum pridie amicus quidam
fabulae partem ad me perscripsisset. Expostulo palam, doctis aliquot
testibus; profero mendacia quibus me traduxerat. Ibi satis testatus
est homo quae praedicarat non e sua lectione sed ex aliorum relatu
170 praedicasse. Et perinde quasi mediocre scelus sit alienam famam
mendaciis incessere, audent cum huiusmodi factis ad sacrosanctam
Christi mensam accedere, nondum reconciliato quem leserunt. Adeo
iuxta Tychonii dictum, ‘quod volumus, sanctum est nobis.” Ac
prorsus nouum calumniandi genus. Primum damnant quem
175 oderunt, deinde venantur quod carpant in eo quem damnarunt.
Quod si quis obsistat aut reclamet illorum sycophantiis, tum clamitant
turbari pacem et tranquillitatem : perinde quasi si quem alapis
caedas, iubeas conquiescere, ne quid tumultus oriatur. Horum tenera
maiestas et verbo etiam irritabilis a nobis plusquam Socraticam
18> exigit patientiam ; et tam vilem habent alienam famam, qui suam
tam charam haberi volunt.
Sed nae ego ineptus, mi Petre, qui de his tam multa. Finem
faciam si vnicam adhuc fabulam addidero. Anglia duas habet
Academias haud quaquam incelebres, Cantabrigiam et Oxoniam. In
185 vtraque traduntur Graecae literae, sed in Cantabrigia tranquille, quod
eius scholae princeps sit R. P. Ioannes Phischerius, episcopus
Roffensis, non eruditione tantum sed et vita theologica. Verum
Oxoniae cum iuuenis quidam non vulgariter doctus satis foeliciter
157. cum nihil sit minus add. F. 159. sum aF: om. E, 163. posset
a: potest H. 166. pridie F: pridem a. 173. E: Tychomi a. 174. quem
a: quod E. 175. quem a : quod 8. 177. 9ta: ac E. si om. N.
178. caedas F: cedas a. 180. alienam F: aliorum a. 185. in Cantabrigia
a: Cantabrigiae E. 186. R. P. om. H. Fischerius E.
157. sycophanta] Lee. More wrote his letter to the University
158. amicum] Martin Lipsius. against the Trojans; see Jortin ii,
162. alius] Cf. Ep. 946. 3 n. 662-7 and Seebohm, pp. 458,9. Pace
173. Tychonii] ap. Aug. Ep. 93, § 43 was then in England (Ep. 706. 27 n.)
(Migne). and with the Court (Brewer ii. 4043¬