OCR
Der AIA Sn us AEO 546 LETTERS OF ERASMUS [1519 Nuper sycophanta quispiam, qui sibi non modo theologus, cum nihil sit minus, verum etiam sanctulus videtur, in literis ad amicum me, qui tantis vigiliis et restituere sum conatus et illustrare lectionem 16> ecclesiasticam, vocat calumniatorem ecclesiasticae lectionis, se defensorem. Ac proximis hisce diebus alius quispiam loquacissima balbutie, qui cum loqui nesciret, tacere tamen non posset, velut in hoc conductus diuersis opidis miro studio meas laudes depraedicarat, non solum 165 doctrinam incessens sed et vitam miris sycophantiis. Forte euenit vt in idem conuiuium incideremus, cum pridie amicus quidam fabulae partem ad me perscripsisset. Expostulo palam, doctis aliquot testibus; profero mendacia quibus me traduxerat. Ibi satis testatus est homo quae praedicarat non e sua lectione sed ex aliorum relatu 170 praedicasse. Et perinde quasi mediocre scelus sit alienam famam mendaciis incessere, audent cum huiusmodi factis ad sacrosanctam Christi mensam accedere, nondum reconciliato quem leserunt. Adeo iuxta Tychonii dictum, ‘quod volumus, sanctum est nobis.” Ac prorsus nouum calumniandi genus. Primum damnant quem 175 oderunt, deinde venantur quod carpant in eo quem damnarunt. Quod si quis obsistat aut reclamet illorum sycophantiis, tum clamitant turbari pacem et tranquillitatem : perinde quasi si quem alapis caedas, iubeas conquiescere, ne quid tumultus oriatur. Horum tenera maiestas et verbo etiam irritabilis a nobis plusquam Socraticam 18> exigit patientiam ; et tam vilem habent alienam famam, qui suam tam charam haberi volunt. Sed nae ego ineptus, mi Petre, qui de his tam multa. Finem faciam si vnicam adhuc fabulam addidero. Anglia duas habet Academias haud quaquam incelebres, Cantabrigiam et Oxoniam. In 185 vtraque traduntur Graecae literae, sed in Cantabrigia tranquille, quod eius scholae princeps sit R. P. Ioannes Phischerius, episcopus Roffensis, non eruditione tantum sed et vita theologica. Verum Oxoniae cum iuuenis quidam non vulgariter doctus satis foeliciter 157. cum nihil sit minus add. F. 159. sum aF: om. E, 163. posset a: potest H. 166. pridie F: pridem a. 173. E: Tychomi a. 174. quem a: quod E. 175. quem a : quod 8. 177. 9ta: ac E. si om. N. 178. caedas F: cedas a. 180. alienam F: aliorum a. 185. in Cantabrigia a: Cantabrigiae E. 186. R. P. om. H. Fischerius E. 157. sycophanta] Lee. More wrote his letter to the University 158. amicum] Martin Lipsius. against the Trojans; see Jortin ii, 162. alius] Cf. Ep. 946. 3 n. 662-7 and Seebohm, pp. 458,9. Pace 173. Tychonii] ap. Aug. Ep. 93, § 43 was then in England (Ep. 706. 27 n.) (Migne). and with the Court (Brewer ii. 4043188. Oxoniae] This incident probably 5). If this date is correct, the young occurred in the spring of 1518, when lecturer on Greek can hardly be the Court was at Abingdon, and when Clement ; cf. Ep. 388. 173 n.