‘inter vos.’ Nec tamen
insectatus sum illorum errorem, sed laudata vtriusque concione
‘Vtinam’ inquam ‘hoc accessisset!” nam quinque verbis ex Annota¬
tionibus meis poterant ab hoc errore prohiberi. Neque tamen leue
flagitium est eum qui apud populum cum tanta docet autoritate, non
intelligere basim totius orationis. Hunc meum sermonem cum
doctor ille ex nescio quo cognouisset, ‘ Saepenumero ’ inquit, ‘ apud
yos concionatus sum, et Christo fauente concionabor. Verum si
quis dicat concionatorem non intelligere thema concionis, praesertim
cum id sumpserit ex sacris literis, is peccat aduersus Spiritum
sanctum.’ Adhaerebat lateri meo Petrus Aegidius, mire candidus
amicus. Is ira disrumpi: ego risum tenere non potui. Quis enim
tam ridicula non rideat ? Et tamen isti putant aequum vt ob vnum
talem rabulam ingens monachorum grex alatur ex publico.
Cum primum prodisset in lucem Nouum Testamentum a me
restitutum, Carmelita quidam theologus, suo ipsius iudicio mire
doctus ac pius, vociferabatur ingens imminere discrimen Christianae
religioni, instare aduentum Antichristi: nam huiusmodi tragoediis
irritant superstitiosam plebeculam. Vbi ventum est in colloquium
mutuum, et hominem rogarem vrgeremque, proferret quid offenderet
in Nouo Testamento, respondit satis ingenue sibi codicem neque
lectum neque conspectum fuisse. Idque fere comperio, nullos
odiosius clamitare quam qui nostra non legunt.
Vix dum prodierat Nouum Testamentum, cum Argentorati Praedi¬
cator quispiam (nam vt olim is ordo complures habuit egregie doctos
viros, ita nunc habet permultos qui nescio quid tyrannidis affectant)
in corona studiosorum plenis, vt aiunt, tibiis detonabat in opus illud.
Aderat Iacobus Sturmius, iuuenis ingenio faceto, summo iudicio,
doctrina non vulgari, ac nostri cum primis studiosus. Is passus est
hominem ad sacietatem vsque deblaterare. Cum nihil iam non
dixisset, atque vt ipsi visum est feliciter, rogauit hominem Sturmius
an opus vidisset. Negauit. ‘Qui potes igitur’ inquit ‘tam multa
praedicare de opere quod nec legeris nec videris?’ Risere cuncti,
nec tamen puduit illum impudentiae suae. Hoc genus fabularum si
velim recensere, nullus futurus sit modus.
122. de ordine] ‘de charitate quae ex
nobis oriatur atque ita demum dimanat
ad alios’ : Annot. in N. T., 1519.
in éavrois] The received reading
is éis éavroës, which Erasmus also gives.
In his notes he interprets it ‘erga
Vosipsos, seu potius erga vos mutuo’.
137. Carmelita] Cf. Ep. 483. 26 n.
ALLEN III
140. irritant] Cf. 1. 61r, Ep. 597. 57.
145. Argentorati] As this incident
appears first in F, it may be presumed
that Erasmus had only heard of it in
the interval. It is alluded to in the
preface, 14 March 1528, to the Apol. adu.
monachos Hispanos (LB. ix. 1018 E),
149. Sturmius] See Ep. 302. 13 n.