OCR
948] TO PETER MOSELLANUS de ordine charitatis, cum ‘in éavrojs’ sit 545 ‘inter vos.’ Nec tamen insectatus sum illorum errorem, sed laudata vtriusque concione ‘Vtinam’ inquam ‘hoc accessisset!” nam quinque verbis ex Annotationibus meis poterant ab hoc errore prohiberi. Neque tamen leue flagitium est eum qui apud populum cum tanta docet autoritate, non intelligere basim totius orationis. Hunc meum sermonem cum doctor ille ex nescio quo cognouisset, ‘ Saepenumero ’ inquit, ‘ apud yos concionatus sum, et Christo fauente concionabor. Verum si quis dicat concionatorem non intelligere thema concionis, praesertim cum id sumpserit ex sacris literis, is peccat aduersus Spiritum sanctum.’ Adhaerebat lateri meo Petrus Aegidius, mire candidus amicus. Is ira disrumpi: ego risum tenere non potui. Quis enim tam ridicula non rideat ? Et tamen isti putant aequum vt ob vnum talem rabulam ingens monachorum grex alatur ex publico. Cum primum prodisset in lucem Nouum Testamentum a me restitutum, Carmelita quidam theologus, suo ipsius iudicio mire doctus ac pius, vociferabatur ingens imminere discrimen Christianae religioni, instare aduentum Antichristi: nam huiusmodi tragoediis irritant superstitiosam plebeculam. Vbi ventum est in colloquium mutuum, et hominem rogarem vrgeremque, proferret quid offenderet in Nouo Testamento, respondit satis ingenue sibi codicem neque lectum neque conspectum fuisse. Idque fere comperio, nullos odiosius clamitare quam qui nostra non legunt. Vix dum prodierat Nouum Testamentum, cum Argentorati Praedicator quispiam (nam vt olim is ordo complures habuit egregie doctos viros, ita nunc habet permultos qui nescio quid tyrannidis affectant) in corona studiosorum plenis, vt aiunt, tibiis detonabat in opus illud. Aderat Iacobus Sturmius, iuuenis ingenio faceto, summo iudicio, doctrina non vulgari, ac nostri cum primis studiosus. Is passus est hominem ad sacietatem vsque deblaterare. Cum nihil iam non dixisset, atque vt ipsi visum est feliciter, rogauit hominem Sturmius an opus vidisset. Negauit. ‘Qui potes igitur’ inquit ‘tam multa praedicare de opere quod nec legeris nec videris?’ Risere cuncti, nec tamen puduit illum impudentiae suae. Hoc genus fabularum si velim recensere, nullus futurus sit modus. 122. cum... vos add. F. territant E. 137. suo... 138. pius add. F. 145. Vix dum ... 156. modus add. F. 140. irritant a: 122. de ordine] ‘de charitate quae ex nobis oriatur atque ita demum dimanat ad alios’ : Annot. in N. T., 1519. in éavrois] The received reading is éis éavroës, which Erasmus also gives. In his notes he interprets it ‘erga Vosipsos, seu potius erga vos mutuo’. 137. Carmelita] Cf. Ep. 483. 26 n. ALLEN III 140. irritant] Cf. 1. 61r, Ep. 597. 57. 145. Argentorati] As this incident appears first in F, it may be presumed that Erasmus had only heard of it in the interval. It is alluded to in the preface, 14 March 1528, to the Apol. adu. monachos Hispanos (LB. ix. 1018 E), 149. Sturmius] See Ep. 302. 13 n. 125 135 145 = on ox