544 LETTERS OF ERASMUS [1519
breuiter istis simillimi ; vel quasi Lutherius hisce praesidiis instructus
esset, ac non magis scholasticis literis—his, inquam, quae nunc
scholasticae vocantur.
| Cum proxime Caesar esset Antuerpiae, reuerendissimus Cardinalis
| 95 Sedunensis, homo doctus liberique iudicii, me vocarat ad prandium,
Huic, vt ex eius colloquio didici, theologi nescio qui persuaserant
mendacium omnium impudentissimum, me in cantico diuae Mariae,
cuius initium est ‘ Magnificat anima,’ pro ‘Abraham et semini eius’
mutasse ‘et seminibus eius,’ non absque ingenti periculo Christianae
too fidei, quod Paulus scripserit non ‘in seminibus’ sed ‘in semine tuo
quod est Christus’. Domum reuersus adeo codicem, ac depraehendo
quam fuerit et effrons et excors ille quisquis hoc ex se commentus
i erat.
i Frat alter quidam «mpukrys, qui lamentabili voce deplorauit apud
i 105 populum tot vigilias pro tuenda fide Christi susceptas inanes ac
steriles esse. ‘Quid superest nobis,’ inquit ‘nisi vt nostros libros
coniiciamus in ignem, postea quam extiterunt qui nouis libris et
Pater noster corrigant et Magnificat?’ tum enim recens exierant
Annotationes meae in Nouum Testamentum.
110 Ipse quendam audiui Carmelitam, hominem bonis lateribus ac
titulo pileoque violaceo theologiae doctorem. Is cum sentiret adesse
me (stabam enim e regione), ex peccatis tribus in Spiritum sanctum
duo mihi impegit: praesumptionem, qui nouis libris damnarem
omnes veteres, adeo yt non dubitarem et orationem Dominicam
115 emendare et Mariae canticum ; tum impugnationem agnitae veritatis,
quod auditis eodem die duobus concionatoribus, in coena dixissem
neutrum satis intellexisse suum thema. Erat autem ex prioris
epistolae Petri capite iili; ‘Estote prudentes, et vigilate in ora¬
tionibus, ante omnia autem in vobismetipsis charitatem continuam
120 habentes.” Hic bona concionis pars consumpta est in partibus
prudentiae, cum Graece sit cwppovýoare ; bona in ‘vobismetipsis’,
91. Lutherus F. hisce a: his E. 94, reuerendissimus a : reuerendiss,
D. E: Mattheus H. 98. est om. E. tor. Domum.. . 108. erat add. F.
114. orationem a: precationem F. Cf. Ep. 541. 86.
| 95. Sedunensis] Cf. Ep. 584. 23-5. 1518), and in Lond. xxii. 31, LB. 979
99. mutasse] In Luke 1. 55: the (1108 c-£). This latter adds that the
charge is quite baseless. preacher was the Prior of the Carme¬
Ioo, Paulus] Gal. 3. 16.
1o1. codicem] The printed book ; ef.
1. 142 and Ep. 441. 1.
104. «mpvxTÿs] Cf. Ep. 541. 82 seq.
110. Carmelitam | This episode is also
related in very similar language in the
notes on 1 Pet. 4 7,8 (the passage
being added in the edition of 1519, the
notes of which were completed 23 Aug.
lites at Antwerp (cf. 1. 132), the date
Whitsunday ; clearly 31 May 1517, the
only Whitsunday on which Erasmus
could have been at Antwerp since the
appearance of the Nouum Instrumentum.
Dr. H. de Vocht kindly informs me that
the Prior was Sebastian Craeys (1 July
1502—#27 Oct. 1523); see Insor. funér.
de la prov. d' Anvers, v. (1873) p. 340: