Qua quidem in re primas tenent monachorum greges
quidam : quorum cum tantus sit numerus vt ab his vel Turca
profligari possit, habent emissarios complures huic praeclaro negotio
destinatos, vt obambulantes foedos rumores spargant aut in con- 6o
cionibus populum ad lapides prouocent. Hi quoties extulerunt
Erasmum! quoties vanissimis rumoribus impetiuerunt! Et cum
huiusmodi factis sibi videntur Christianae religionis columina, digni
nimirum quos otiosos suo sumptu mundus alat. Quanquam nolim
hac inuidia grauari monachorum ordines, in quibus optimo cuique 65
non probantur ista. Verum vbique improbissimi quique tyrannidem
sibi vendicant : per hos videlicet res geritur, velut omnium nomine.
Ttaque fit vt ob paucorum maliciam male audiant vniuersi.
Atque hic non solum desydero Christianam mentem in his qui
peculiariter sibi vendicant religionis gloriam, verum etiam frontem
ac prudentiam desydero. Etenim cum spargunt manifestissima
mendacia, facile diuinare possunt fore vt protinus ipsa re coarguantur.
Quid enim impudentius isto monacho de quo scribis in oratione tua ?
qui ex eo quod annotaram ovAdaodrres rectius verti ‘ confabulantes ’,
non veritus sit apud populum affirmare mihi literas Euangelicas nihil 75
aliud esse quam fabulas aniles: cum vbique tantum tribuam Euan¬
gelicis literis, vt quidam id non satis aequo animo ferant. O diuinae
doctrinae praeconem ! o linguam praedicandae gloriae Christi conse¬
cratam! Haec cum sibi permittant, indignantur ac coelum terris
miscent, si quis verbo perstringat quorundam monachorum cere¬
monias etiam citra nominis iniuriam ; cunque tam impotens odium
prae se ferant vt lymphati videri possint, se tamen iudicant idoneos
quorum calculis Christiani simus aut secus. Fuit et hic quidam
eiusdem farinae theologus, antehac habitus sobrius ; qui cum Lutherii
causam apud populum fecisset quam poterat odiosissimam, haereses 8
et Antichristos et periculum fidei Christianae subinde vociferans,
negotium linguarum ac politioris literaturae cum illius negotio com¬
miscuit, dictitans ex his fontibus haereses nasci: quasi eloquentia
fuisset olim haereticorum magis quam orthodoxorum, vel nuper qui
fuerunt haereseos autores, iidem non fuerint infantes et elingues,
73. monacho] Mosellanus describes
him as a Dominican of Leipzig; in the
margin of f°. Btv° in the Leipzig edition
(1.7). Erasmus (1. 74 n.) adds that he
was à Bachelor of Theology. In a copy
of Froben’s reprint, May 1519, now in
the Bodleian (TL. 4, 50), a contemporary
hand has added against Mosellanus’
words (p. 38; cf. p. 22): ‘ Ogssenfar¬
dium Paulensem intelligit The names
of many students from Ochsenfurt
occur in the matriculation lists at
Leipzig; but I cannot identify.
74. annotaram] On Matt. 17. 3: In
the edition of 1522 Erasmus adds some
comments on his monkish critic,