vitiatus est afflatu Saturni. Proinde malum hoe potissimum illos
afficere qui Mercurio subsunt ; inter quos nominant Louanienses.
Siquidem haec academia, in qua trangquillissime solent florere literarum
studia, miris tumultibus agitata est, vt ego certe nihil vnquam simile
25 viderim in vita. Dixisses Aten quampiam turbare studiosorum
negotium.
Caeterum quid diuinent astrologi, ipsi viderint. Ego, si quid mihi
naris est, arbitror rem a coniuratis ac deuotis ex composito geri:
adeo ceu dato signo clamatum est vbique gentium in linguas ac bonas
30 literas. Conglomerant se phalanges, quo vel numero defendantur
aduersus paucos. Partiuntur operas inter se, vt alii blaterent in
conuiuiis et conciliabulis, alii apud imperitam plebem vociferentur,
cui imponere facillimum est; alii disputent in scholis, alii magnatibus
suum virus instillent in aurem. Sunt et qui libros scriptitent,
35 praesertim Coloniae, quae schola habuit semper pertinacissimos
malarum literarum propugnatores. Exiit nuper in vulgus et apud
nos dialogus Iacobi Latomi theologi, viri pridem nec admodum iniqui
melioribus literis, et amici satis candidi: nec satis coniectare queo
quae res hominis ingenium subito verterit. Sunt qui suspicentur
49 bonam partem prioris libri oppositam orationi tuae qua linguas
praedicas ; sed multo maximam partem oblique tortam in me. Eam
suspitionem a me depuli libello bidui labore effuso verius quam
seripto ; pigebat enim in huiusmodi neniis multum operae collocare.
Nec tibi sum futurus autor vt homini respondeas ; aut si quid
45 respondes, argumentis rem potius agas quam conuitiis: praesertim
cum ille temperarit a nominibus, nec admodum virulente scribat.
Quod si maxime faceret, tamen suaserim calamo moderari, vt
posteritas intelligat nos non tantum causa verum etiam modestia
fuisse superiores.
50 Olim furor tributus est poetis ; nune is videtur ad eos demigrasse
quos maxime decebat cuwdpootvy. Quanquam immane quantum
interest inter poetarum et horum furorem. Ille nobis tot egregios
libros dedit, de rebus olim gestis, de moribus, de affectibus, de
syderibus, de naturis herbarum, arborum, gemmarum, animantium,
55 de situ locorum. Ab horum furore praeter virulentas sed frigidas et
inutiles sycophantias nihil nascitur ; in quibus istis tota victoriae