OCR
948 | spes est sita. TO PETER MOSELLANUS 543 Qua quidem in re primas tenent monachorum greges quidam : quorum cum tantus sit numerus vt ab his vel Turca profligari possit, habent emissarios complures huic praeclaro negotio destinatos, vt obambulantes foedos rumores spargant aut in con- 6o cionibus populum ad lapides prouocent. Hi quoties extulerunt Erasmum! quoties vanissimis rumoribus impetiuerunt! Et cum huiusmodi factis sibi videntur Christianae religionis columina, digni nimirum quos otiosos suo sumptu mundus alat. Quanquam nolim hac inuidia grauari monachorum ordines, in quibus optimo cuique 65 non probantur ista. Verum vbique improbissimi quique tyrannidem sibi vendicant : per hos videlicet res geritur, velut omnium nomine. Ttaque fit vt ob paucorum maliciam male audiant vniuersi. Atque hic non solum desydero Christianam mentem in his qui peculiariter sibi vendicant religionis gloriam, verum etiam frontem ac prudentiam desydero. Etenim cum spargunt manifestissima mendacia, facile diuinare possunt fore vt protinus ipsa re coarguantur. Quid enim impudentius isto monacho de quo scribis in oratione tua ? qui ex eo quod annotaram ovAdaodrres rectius verti ‘ confabulantes ’, non veritus sit apud populum affirmare mihi literas Euangelicas nihil 75 aliud esse quam fabulas aniles: cum vbique tantum tribuam Euangelicis literis, vt quidam id non satis aequo animo ferant. O diuinae doctrinae praeconem ! o linguam praedicandae gloriae Christi consecratam! Haec cum sibi permittant, indignantur ac coelum terris miscent, si quis verbo perstringat quorundam monachorum ceremonias etiam citra nominis iniuriam ; cunque tam impotens odium prae se ferant vt lymphati videri possint, se tamen iudicant idoneos quorum calculis Christiani simus aut secus. Fuit et hic quidam eiusdem farinae theologus, antehac habitus sobrius ; qui cum Lutherii causam apud populum fecisset quam poterat odiosissimam, haereses 8 et Antichristos et periculum fidei Christianae subinde vociferans, negotium linguarum ac politioris literaturae cum illius negotio commiscuit, dictitans ex his fontibus haereses nasci: quasi eloquentia fuisset olim haereticorum magis quam orthodoxorum, vel nuper qui fuerunt haereseos autores, iidem non fuerint infantes et elingues, ex 90 59. E: missarios a. 62. impetierunt E. 77. aequis animis E. 79. terrae E. 84. Lutheri E. 88. eloquentia fuisset olim a : vel olim eloquentia fuisset E. go. fuerunt F : fuerint a. 73. monacho] Mosellanus describes him as a Dominican of Leipzig; in the margin of f°. Btv° in the Leipzig edition (1.7). Erasmus (1. 74 n.) adds that he was à Bachelor of Theology. In a copy of Froben’s reprint, May 1519, now in the Bodleian (TL. 4, 50), a contemporary hand has added against Mosellanus’ words (p. 38; cf. p. 22): ‘ Ogssenfardium Paulensem intelligit The names of many students from Ochsenfurt occur in the matriculation lists at Leipzig; but I cannot identify. 74. annotaram] On Matt. 17. 3: In the edition of 1522 Erasmus adds some comments on his monkish critic,