OCR Output

939] TO DUKE FREDERICK OF SAXONY 531

sceleratissima res est praetextu defendendae fidei nostris seruire
cupiditatibus. Si quicquid in scholas receptum est, oraculum haberi
volunt, cur inter se scholae dissentiunt? cur scholastici doctores
inter sese pugnant ac digladiantur? Imo cur in eadem Sorbona
theologus a theologo dissentit? Imo perpaucos reperias qui
consentiant, nisi conspirarint. Ad haec, non raro deprehenduntur
damnare in recentium libris quod in Augustino aut Gersone non
damnant, quasi veritas cum autore mutetur. Eos quibus fauent, sic
legunt vt omnia torquentes nihil non excusent. Quibus infensi sunt,
sic legunt vt nihil non calumnientur.

Optima Christianismi pars est vita Christo digna. Quae cum
suppetit, non debet esse facilis haereseos suspicio. Nunc quidam
noua comminiscuntur fundamenta, sic enim vocant, hoc est nouas
leges condunt, per quas doceant haereticum esse quiequid non placet.
Quisquis alterum haereseos accusat, ipse praestare debet mores
Christiano dignos, charitatem in admonendo, lenitatem in corripi¬
endo, candorem in iudicando, lentitudinem in pronunciando. Cum
nemo nostrum careat erratis, cur alienos lapsus tam inclementer
insectamur? Cur malumus vincere quam mederi, cur opprimere
quam docere? At ille qui solus omnium omni caruit errore, non
comminuit baculum confractum nec extinguit linum fumigans.
Augustinus de Donatistis plusquam hereticis agens, non vult eos
cogi tantum, non doceri: et ab horum ceruicibus magistratuum
gladios depellit, quorum sicis ipse quotidie impetebatur. Nos quo¬
rum proprium munus est docere, cogere malumus, quia facilius.

Hec, illustrissime Dux, eo scribo liberius, quo minus ad me perti¬
net causa Lutheriana. Caeterum, vt tuae celsitudinis est Christianam
religionem pietate tua protegere, ita prudentiae est non committere
vt quisquam innocens, te iusticiae praeside, sub praetextu pietatis
aliquorum impietati dedatur. Vult idem Leo Pontifex, cui nihil
magis est cordi quam vt tuta sit innocentia. Pater vocari gaudet,
nec amat eos qui sub ipsius vmbra tyrannidem excercent. Neque

I

=

=S

20

mum est exequitur. Quid isthic de Luthero sentiant nescio: certe
hic video libros illius ab optimis quibusque cupidissime legi, quan¬

E. C. G. welle Christus, der allmechtig ewig Gott, iren Landen vnd Leutenn,

94. scholas ay : scholis Bò. 96. sese ay : se B. 104. quidam aô:
quedam y. 106. ad : condiunt y. 109. lentitudinem ay: lenitudinem
Bd. 113. linum 6: lignum a. 115. tantum non ay: sed tantum gò.
117. ad: malimus y. 119. Lutherana è. Christianam aô: om. y. 126. ay:
Lutherio 2. 127. illius ay : eius £. cupidissime ay: om. B.

99. Gersone] See Ep. 224. 12 n. But in both editions of the New Testa¬

113. linum] Ts. 42.3, quoted in Matt. ment Erasmus has linum: so that his
12,20; where one MS., O, reads lignum. pen here has slipped.

Mm 2