OCR Output

530 LETTERS OF ERASMUS [1519

fideret, aut ex hisce fontibus haereses nascerentur. Hec impudentia
plusquam sycophantica, cum optimis quibusque displiceret, tamen vt
bellum inuentum probabatur quibusdam, qui se theologiae antesigna¬
60 nos et Christianae religionis columnas existimant. Et vide quam
studio caeci nostris blandimur viciis! Atrocem contumeliam, imo
facinus haeresi proximum ducimus, si quis theologum rabulam,
quales sunt non pauci, pro theologo mataeologum nominet: ipsi
nobis ignoscimus, cum apud frequentem populum hereticum et Anti¬
65 christum vocamus cuicunque succensemus.

Lutherus mihi tam ignotus est quam cui ignotissimus, vt
suspectus esse non queam, quasi faueam amico. Huius lucubrationes
nec tueri meum est nec improbare, vt quas hactenus non legerim
nisi carptim. Certe vitam hominis nemo qui nouit non probat ;

ro quae cum longissime absit ab omni suspicione auariciae atque
ambitionis, et morum innocentia vel apud ethnicos fauorem inuenit.
Quam non congruit mansuetudini theologicae, protinus ac ne
perlecto quidem libro tam immaniter debacchari in nomen ac famam
probi viri; idque apud imperitam plebeculam, quae prorsus caret

yg iudicio ! praesertim cum ille disputanda proposuerit, cum omnium
iudicio sese submiserit, quorum oportuit et quorum non oportuit.
Nemo monuit, nemo docuit, nemo reuicit. Tantum vociferantur
haereticum, seditiosis clamoribus ad lapides prouocant. Dicas eos
sitire sanguinem humanum, non salutem animarum. Quo inuisius

Soest hereseos nomen auribus Christianis, hoe minus committendum
est vt temere in quenquam impingatur. Non statim quiuis error
haeresis est, neque protinus hereticum est quicquid huic aut illi
displicet. Neque semper fidei negocium agunt qui praetexunt huius¬
modi splendidos titulos. Imo plerique suum agunt negocium, vel

8; questui suo consulentes vel tyrannidi. Quin praecipiti ledendi
studio sepe.criminantur in alio quod ipsi domi probant.

Denique cum tot sint veteres ac neoterici scriptores, nec horum
quisquam adhuc repertus sit in cuius libris non fateantur inesse
periculosos errores, cur reliquos taciti placatique legimus, in vnum

go aut alterum tam atrociter seuimus? Si veritati patrocinamur, cur
non ex aequo offendit, vbicunque reperitur quod veritati repugnat?
Sanctissima res est fidei religionisque synceritatem tueri, sed

Kunnheyt so wol geraten ist vnd mir so seliglich gegluckt hat.

58. tamen ay: tum £. 59. að: probatur y. 64. cum ad: si 8: dum y.
66. ay: Lutherius £. 73. immaniter ad : inaniter 7. 75. ille aô: illa y.
77. Tantum ay: Tamen £. ay: vociferant B. 85. Quin ay: quum £.
86. ay: criminentur £. 87. nec ay: neque 6. 88. repertus ay: re¬

ceptus £. 89. placatique a5: placitique y.

66. ignotus] Cf. Epp. 961. 30-1, 967. 78-9, 993.