OCR
939] TO DUKE FREDERICK OF SAXONY 531 sceleratissima res est praetextu defendendae fidei nostris seruire cupiditatibus. Si quicquid in scholas receptum est, oraculum haberi volunt, cur inter se scholae dissentiunt? cur scholastici doctores inter sese pugnant ac digladiantur? Imo cur in eadem Sorbona theologus a theologo dissentit? Imo perpaucos reperias qui consentiant, nisi conspirarint. Ad haec, non raro deprehenduntur damnare in recentium libris quod in Augustino aut Gersone non damnant, quasi veritas cum autore mutetur. Eos quibus fauent, sic legunt vt omnia torquentes nihil non excusent. Quibus infensi sunt, sic legunt vt nihil non calumnientur. Optima Christianismi pars est vita Christo digna. Quae cum suppetit, non debet esse facilis haereseos suspicio. Nunc quidam noua comminiscuntur fundamenta, sic enim vocant, hoc est nouas leges condunt, per quas doceant haereticum esse quiequid non placet. Quisquis alterum haereseos accusat, ipse praestare debet mores Christiano dignos, charitatem in admonendo, lenitatem in corripiendo, candorem in iudicando, lentitudinem in pronunciando. Cum nemo nostrum careat erratis, cur alienos lapsus tam inclementer insectamur? Cur malumus vincere quam mederi, cur opprimere quam docere? At ille qui solus omnium omni caruit errore, non comminuit baculum confractum nec extinguit linum fumigans. Augustinus de Donatistis plusquam hereticis agens, non vult eos cogi tantum, non doceri: et ab horum ceruicibus magistratuum gladios depellit, quorum sicis ipse quotidie impetebatur. Nos quorum proprium munus est docere, cogere malumus, quia facilius. Hec, illustrissime Dux, eo scribo liberius, quo minus ad me pertinet causa Lutheriana. Caeterum, vt tuae celsitudinis est Christianam religionem pietate tua protegere, ita prudentiae est non committere vt quisquam innocens, te iusticiae praeside, sub praetextu pietatis aliquorum impietati dedatur. Vult idem Leo Pontifex, cui nihil magis est cordi quam vt tuta sit innocentia. Pater vocari gaudet, nec amat eos qui sub ipsius vmbra tyrannidem excercent. Neque I = =S 20 mum est exequitur. Quid isthic de Luthero sentiant nescio: certe hic video libros illius ab optimis quibusque cupidissime legi, quanE. C. G. welle Christus, der allmechtig ewig Gott, iren Landen vnd Leutenn, 94. scholas ay : scholis Bò. 96. sese ay : se B. 104. quidam aô: quedam y. 106. ad : condiunt y. 109. lentitudinem ay: lenitudinem Bd. 113. linum 6: lignum a. 115. tantum non ay: sed tantum gò. 117. ad: malimus y. 119. Lutherana è. Christianam aô: om. y. 126. ay: Lutherio 2. 127. illius ay : eius £. cupidissime ay: om. B. 99. Gersone] See Ep. 224. 12 n. But in both editions of the New Testa113. linum] Ts. 42.3, quoted in Matt. ment Erasmus has linum: so that his 12,20; where one MS., O, reads lignum. pen here has slipped. Mm 2