OCR Output

939] TO DUKE FREDERICK OF SAXONY 529

laudis partem tuis asserere; quae fortassis non minus dignitatis sit
allatura vel patriae vel principibus ipsis quam hactenus peperit
bellicae rei gloria. Ea felicitas nobis continget, si et principum
benignitas fouebit optimarum litterarum professores ac iuuenum 30
ingenia quae spem non vulgarem de se praebere videntur, et
autoritas aduersus pucopovcous istos ac yeteris inscitiae tyrannidem
omni armorum vi pertinacissime tuentes sit nobis praesidio. Quid
enim non moliuntur hostes deuoti bonorum studiorum! Quas non
technas, quas non sycophantias, quas non insidias comminiscuntur ! 35
Quibus non cuniculis conantur obrepere! Quas non admouent
machinas, que non tela in nos torquent letali veneno tincta! Quae
conspiratio, quam arctum inter istos foedus ad profligandas litteras !
quas quia pueri non didicerunt, pudet senes discere, cum minore
pene opera discere potuerint quam impugnant. Quam hie concordes 40
sunt qui nusquam consentiunt nisi ad ledendum! Quam hic habent
ingenium, ad meliora stupidi! Quam hic vigilant, ad benemerendum
oscitabundi !

Prodiere nuper Lucubrationes aliquot Martini Lutheri, simulque
rumor allatus hominem supra modum grauari autoritate reuerendis- 45
simi Cardinalis S. Sixti, qui apud Sueuos Romani Pontificis agit
legatum. Vt hic protinus exilierunt, vt gestierunt, vt gauisi sunt !
occasionem, vt ipsis visum est, maxime oportunam esse datam
ledendi bonas litteras. Nam iuxta Graecorum prouerbium, Improbis
praeter occasionem nihil deest: quae videlicet nocendi facultatem
praebeat iis quibus adest perpetua nocendi voluntas. Continuo
sacrae apud populum conciones, scholae, conciliabula, conuiuia nihil
aliud crepabant quam hereses et Antichristos, Atque huic tam
odioso negocio, praesertim apud mulierculas et indoctam plebeculam,
miscuerunt homines callidi trium linguarum, eloquentiae, politioris¬
que litteraturae mentionem; quasi aut Lutherus his praesidiis

O

on

n
n

vnd Furnemens rewenn lassenn : wann die Schrifft vnd Kunste werden nit

vndanckpar sein, sondern sie werden vil mer iren Vnterhalter, Erheber, vnd ¬
Ruckhalter mit dreytzungischer Redenhafftickeyt, mit vnsterblicher vnd

bleiblicher Ere vnd Glorien verewigenn. E.C.G. wirt auch in kunfftigen

Zteiten darumb das sie den Kunsten so trewlich ynd gnediglich geholffen

hat, edler sein dan yon dem edlen Scheyn ires furstlichen Haus vnd Her¬

kommenns. Ich will auch hinfur keyn Schew habenn auch andere meines 25*
Verstandts Fruchte oder Bucher E. ©. G. zutzuschreiben, weyl dise meine

D
o
P

28. ipsis ay : om. B. 38. profligandas ay : confligandas 8. 39. ay:
didicerant 8. cum ay: quod £. 41. hie a: hoc y. 44. ay: Lutherii 8.
45. est post allatus add. B5 : om. a (in fine versus) y. 48, oportunam ay è
optandam 6. 56. ay: Lutherius £.

44. Lucubrationes] See Ep. 904. 19n. 25 n.
46. S. Sixti] Cajetan ; see Ep. 891. 49. prouerbium] See Adag. 1068.

ALLEN III Mm