OCR
530 LETTERS OF ERASMUS [1519 fideret, aut ex hisce fontibus haereses nascerentur. Hec impudentia plusquam sycophantica, cum optimis quibusque displiceret, tamen vt bellum inuentum probabatur quibusdam, qui se theologiae antesigna60 nos et Christianae religionis columnas existimant. Et vide quam studio caeci nostris blandimur viciis! Atrocem contumeliam, imo facinus haeresi proximum ducimus, si quis theologum rabulam, quales sunt non pauci, pro theologo mataeologum nominet: ipsi nobis ignoscimus, cum apud frequentem populum hereticum et Anti65 christum vocamus cuicunque succensemus. Lutherus mihi tam ignotus est quam cui ignotissimus, vt suspectus esse non queam, quasi faueam amico. Huius lucubrationes nec tueri meum est nec improbare, vt quas hactenus non legerim nisi carptim. Certe vitam hominis nemo qui nouit non probat ; ro quae cum longissime absit ab omni suspicione auariciae atque ambitionis, et morum innocentia vel apud ethnicos fauorem inuenit. Quam non congruit mansuetudini theologicae, protinus ac ne perlecto quidem libro tam immaniter debacchari in nomen ac famam probi viri; idque apud imperitam plebeculam, quae prorsus caret yg iudicio ! praesertim cum ille disputanda proposuerit, cum omnium iudicio sese submiserit, quorum oportuit et quorum non oportuit. Nemo monuit, nemo docuit, nemo reuicit. Tantum vociferantur haereticum, seditiosis clamoribus ad lapides prouocant. Dicas eos sitire sanguinem humanum, non salutem animarum. Quo inuisius Soest hereseos nomen auribus Christianis, hoe minus committendum est vt temere in quenquam impingatur. Non statim quiuis error haeresis est, neque protinus hereticum est quicquid huic aut illi displicet. Neque semper fidei negocium agunt qui praetexunt huiusmodi splendidos titulos. Imo plerique suum agunt negocium, vel 8; questui suo consulentes vel tyrannidi. Quin praecipiti ledendi studio sepe.criminantur in alio quod ipsi domi probant. Denique cum tot sint veteres ac neoterici scriptores, nec horum quisquam adhuc repertus sit in cuius libris non fateantur inesse periculosos errores, cur reliquos taciti placatique legimus, in vnum go aut alterum tam atrociter seuimus? Si veritati patrocinamur, cur non ex aequo offendit, vbicunque reperitur quod veritati repugnat? Sanctissima res est fidei religionisque synceritatem tueri, sed Kunnheyt so wol geraten ist vnd mir so seliglich gegluckt hat. 58. tamen ay: tum £. 59. að: probatur y. 64. cum ad: si 8: dum y. 66. ay: Lutherius £. 73. immaniter ad : inaniter 7. 75. ille aô: illa y. 77. Tantum ay: Tamen £. ay: vociferant B. 85. Quin ay: quum £. 86. ay: criminentur £. 87. nec ay: neque 6. 88. repertus ay: receptus £. 89. placatique a5: placitique y. 66. ignotus] Cf. Epp. 961. 30-1, 967. 78-9, 993.