522 LETTERS OF ERASMUS [1519
60 qui nobis in hoe laudis stadio non modo succedant sed etiam ante¬
uertant, et quicquid est hoc nominis quod mihi mea peperere studia,
suo splendore obscurent. Sed tamen agnoscet, opinor, posteritas,
nobisque nonnihil debere se fatebitur, quod parum felici seculo,
quod his regionibus, in quibus prorsus extinctae fuerant et inuisae
65 bonae litterae, longum et inuidiosum certamen sustinuimus aduersus
pertinacissimos meliorum studiorum hostes. Sed vtcunque de nobis
censebit aetas secutura, volupe est interim optimas literas passim
feliciter efflorescere. Bene vale, Longoli doctissime, et in haec
studia, vt coepisti, constanter ac feliciter incumbe.
yo Louanii Calendis April. Anno m.p.x1x.
936. To JoHN FISHER.
Farrago p. 139. Antwerp.
F, p. 288: HN: Lond. vi. 8: LB. 403. 2 April 1519.
[The date is amply confirmed by the contents.]
REVERENDO PATRI AC D. D. IOANNI EPISCOPO ROFFENSI
ERASMVS ROTERODAMVS S. D.
Nm mihi iamdiu gratius accidit R. T. literis. Iterum atque
iterum exosculatus sum manum istam mihi notam ac familiarem.
Auxit voluptatem quod non solum scripseris verumetiam prolixe
scripseris; nam amanter nunquam non soles. De diutino silentio
5 me immerentem accusas. Ego sane quamlibet occupatus subinde
tamen interpellaui te meis literis: verum, vt video, non omnia
redduntur quae dantur reddenda. Libellum quo aduersus Fabrum
vnicam defendis Magdalenam, degustaui duntaxat: verum eorum
qui legerunt, nemo non fatetur te tota causa superiorem. Tantum
ro dolet quibusdam Fabrum senem atque integrum virum, tum de
studiis benemeritum, durius, vt ipsis videtur, alicubi perstringi:
qua re nihil potest esse gratius iis qui nolunt pristinis studiis
quibus assueuerunt, quicquam accedere. Quo quidem nomine male
audit Faber quoque. Sed fieri vix potest quin in argumentis huius¬
15 modi quae conflictationem habent, vel imprudentibus nobis calamus
nonnunquam efferuescat. Mihi certe nonnunquam vsu venit vt, cum
mihi videar meras blanditias scripsisse, non desint tamen quibus
videar dentatulus. Vteunque hoc habet, Fabro talem aduersarium
inuideo : à quo vb maxime prosternatur, tamen habet quo se conso¬
936. 1. R. T.] reuerentiae tuae. Paris, J. Badius, 22 Feb. 1519; with
literis] Probably in reply to the which Fisher intervened in the con¬
letter mentioned in Ep. 908. 21. troversy aroused by Faber (cf. Ep. 766.
7. Libellum] De vnica Magdalena, 22n.).