tantum publica illa Pythagoricorum lege quae vult inter amicos
esse communia omnia, verumetiam peculiari foedere, quod verbis
rite conceptis et syngraphis obsignatis inter nos iampridem pepigimus,
ne cui fas sit inficiari.
Belle tu quidem me mihi depingis, sed haud scio an omnino meis 25
coloribus. Et tamen ad hanc tabulam ipse mihi nonnihil blandior ;
non quod illi prorsus credam, sed quod iuuet Apellis manu depingi.
Porro cum indicas quid in me desiderent critici, non minus cepi
vtilitatis quam voluptatis. Quanquam ad quaedam vtcunque tergi¬
uersari poteram, nisi tuo iudicio tam impense fauerem. Nam quod 30
scribis me fauere meis viciis, crede mihi, non tam fauor est quam
vel inscitia vel potius pigritia. Sic sum, nec possum naturam vincere.
Effundo verius quam scribo omnia, ac molestior est recognoscendi
quam cudendi labor. Iam vt in delectu verborum nolim omnino
videri indiligens, ita non arbitror congruere ei qui res serias persua- 35
dere cupiat, in affectandis dictionis emblematis esse morosum aut
anxium. Neque vero mirabitur eloquentiae nostrae riuum alicubi
turbidum fiuere ac lutulentum, qui cogitarit per quos autores decur¬
rat, nimirum sordidos et impuri sermonis, vt non possit hinc non
aliquid limi ducere. Vsu venit hoc non raro summis illis eloquentiae 40
proceribus, vt in Graecorum voluminibus versantes frequenter im¬
prudentes Graece loquerentur. Illud haud scio an scribae debeat
imputari, quod mihi tribuis immodicam sermonis vbertatem, quae
dos nimirum Budaeo peculiaris est. Nam rectus ac nudus orationis
ductus simplici naturae congruit; nec mirum est humilem esse ser- 45
monem cuius humilia sunt omnia, corpus, animus, fortuna. Porro
nimis crebras et immodicas digressiones quas nobis communiter
asscribunt critici (nam sub horum, ni fallor, persona maluisti tuam
indicare sententiam), iam mutuis literis vterque alteri obiecerat.
Cum primis autem demiror qui tibi succurrerit demirari cur 50
Galliarum Princeps Franciscus ‘Germanum Gallo, exterum ciui,
ignotum familiari praetulerit ’. Neutrum alteri praetulit Rex, sed
vtrunque alteri studuit coniungere. Neque enim cuiquam suo loco
cedendum erat, si me in Galliam contulissem: tantum abest vt
Budaeo fuerim offecturus. Quod scribis et ditionem et patriam et 55
linguam mihi tecum esse communem, non tam mihi gratulor quam
huic regioni; quam vehementer gaudeo talibus, hoc est veris semper¬
que duraturis, ornamentis indies magis ac magis illustrari. Proinde
nihil optatius mihi possit accidere quam multos exoriri tui similes,
24. cui F: alterutri H.