OCR
522 LETTERS OF ERASMUS [1519 60 qui nobis in hoe laudis stadio non modo succedant sed etiam anteuertant, et quicquid est hoc nominis quod mihi mea peperere studia, suo splendore obscurent. Sed tamen agnoscet, opinor, posteritas, nobisque nonnihil debere se fatebitur, quod parum felici seculo, quod his regionibus, in quibus prorsus extinctae fuerant et inuisae 65 bonae litterae, longum et inuidiosum certamen sustinuimus aduersus pertinacissimos meliorum studiorum hostes. Sed vtcunque de nobis censebit aetas secutura, volupe est interim optimas literas passim feliciter efflorescere. Bene vale, Longoli doctissime, et in haec studia, vt coepisti, constanter ac feliciter incumbe. yo Louanii Calendis April. Anno m.p.x1x. 936. To JoHN FISHER. Farrago p. 139. Antwerp. F, p. 288: HN: Lond. vi. 8: LB. 403. 2 April 1519. [The date is amply confirmed by the contents.] REVERENDO PATRI AC D. D. IOANNI EPISCOPO ROFFENSI ERASMVS ROTERODAMVS S. D. Nm mihi iamdiu gratius accidit R. T. literis. Iterum atque iterum exosculatus sum manum istam mihi notam ac familiarem. Auxit voluptatem quod non solum scripseris verumetiam prolixe scripseris; nam amanter nunquam non soles. De diutino silentio 5 me immerentem accusas. Ego sane quamlibet occupatus subinde tamen interpellaui te meis literis: verum, vt video, non omnia redduntur quae dantur reddenda. Libellum quo aduersus Fabrum vnicam defendis Magdalenam, degustaui duntaxat: verum eorum qui legerunt, nemo non fatetur te tota causa superiorem. Tantum ro dolet quibusdam Fabrum senem atque integrum virum, tum de studiis benemeritum, durius, vt ipsis videtur, alicubi perstringi: qua re nihil potest esse gratius iis qui nolunt pristinis studiis quibus assueuerunt, quicquam accedere. Quo quidem nomine male audit Faber quoque. Sed fieri vix potest quin in argumentis huius15 modi quae conflictationem habent, vel imprudentibus nobis calamus nonnunquam efferuescat. Mihi certe nonnunquam vsu venit vt, cum mihi videar meras blanditias scripsisse, non desint tamen quibus videar dentatulus. Vteunque hoc habet, Fabro talem aduersarium inuideo : à quo vb maxime prosternatur, tamen habet quo se conso936. 1. R.T.Z: tuis H. 936. 1. R. T.] reuerentiae tuae. Paris, J. Badius, 22 Feb. 1519; with literis] Probably in reply to the which Fisher intervened in the conletter mentioned in Ep. 908. 21. troversy aroused by Faber (cf. Ep. 766. 7. Libellum] De vnica Magdalena, 22n.).