OCR
935] TO CHRISTOPHER LONGOLIUS 521 tantum publica illa Pythagoricorum lege quae vult inter amicos esse communia omnia, verumetiam peculiari foedere, quod verbis rite conceptis et syngraphis obsignatis inter nos iampridem pepigimus, ne cui fas sit inficiari. Belle tu quidem me mihi depingis, sed haud scio an omnino meis 25 coloribus. Et tamen ad hanc tabulam ipse mihi nonnihil blandior ; non quod illi prorsus credam, sed quod iuuet Apellis manu depingi. Porro cum indicas quid in me desiderent critici, non minus cepi vtilitatis quam voluptatis. Quanquam ad quaedam vtcunque tergiuersari poteram, nisi tuo iudicio tam impense fauerem. Nam quod 30 scribis me fauere meis viciis, crede mihi, non tam fauor est quam vel inscitia vel potius pigritia. Sic sum, nec possum naturam vincere. Effundo verius quam scribo omnia, ac molestior est recognoscendi quam cudendi labor. Iam vt in delectu verborum nolim omnino videri indiligens, ita non arbitror congruere ei qui res serias persua- 35 dere cupiat, in affectandis dictionis emblematis esse morosum aut anxium. Neque vero mirabitur eloquentiae nostrae riuum alicubi turbidum fiuere ac lutulentum, qui cogitarit per quos autores decurrat, nimirum sordidos et impuri sermonis, vt non possit hinc non aliquid limi ducere. Vsu venit hoc non raro summis illis eloquentiae 40 proceribus, vt in Graecorum voluminibus versantes frequenter imprudentes Graece loquerentur. Illud haud scio an scribae debeat imputari, quod mihi tribuis immodicam sermonis vbertatem, quae dos nimirum Budaeo peculiaris est. Nam rectus ac nudus orationis ductus simplici naturae congruit; nec mirum est humilem esse ser- 45 monem cuius humilia sunt omnia, corpus, animus, fortuna. Porro nimis crebras et immodicas digressiones quas nobis communiter asscribunt critici (nam sub horum, ni fallor, persona maluisti tuam indicare sententiam), iam mutuis literis vterque alteri obiecerat. Cum primis autem demiror qui tibi succurrerit demirari cur 50 Galliarum Princeps Franciscus ‘Germanum Gallo, exterum ciui, ignotum familiari praetulerit ’. Neutrum alteri praetulit Rex, sed vtrunque alteri studuit coniungere. Neque enim cuiquam suo loco cedendum erat, si me in Galliam contulissem: tantum abest vt Budaeo fuerim offecturus. Quod scribis et ditionem et patriam et 55 linguam mihi tecum esse communem, non tam mihi gratulor quam huic regioni; quam vehementer gaudeo talibus, hoc est veris semperque duraturis, ornamentis indies magis ac magis illustrari. Proinde nihil optatius mihi possit accidere quam multos exoriri tui similes, 24. cui F: alterutri H. 28. obsignatis] Cf. Epp. 435. 87,810. 43. tribuis] Ep. 914. 56. 346; and Cic. Tusc. 5. II. 33. 49. mutuis literis] Of. Epp. 493. 248 31. scribis] Ep. 914. 50. seq. and 531. 277 Seq. 36. emblematis] Cf. Quint. 2. 4. 27. 51. Germanum] Cf. Ep. 914. 5,86.