OCR
at ws ur ae 520 LETTERS OF ERASMUS [1519 nonnulli suspicantur non ab ipso tantum, sed. e communi theolo5 gorum concilio conflatum et in me vibratum. Mihi vt Latomo dignus videri potest, ita videtur indignus qui communi theologorum suffragio scriptus videatur; neque me dignum arbitror in quem talia scribantur. De caeteris coram : nam subito vocor Antwerpiam, tamen mox rediturus. Bene vale, Martine charissime. ro 3. cal. April. An. m.p. 19. Louanii. 935. To CHRISTOPHER LONGOLIUS. Epistolae ad diuersos p. 205. Louvain. HN: Lond. iii. 63: LB. 402. I April 1519. [The date is confirmed by Ep. 914 and the meeting with Ruzé. Erasmus defence of his un-Ciceronian freedom is noticeable.] ERASMVS ROTERODAMVS CHRISTOPHORO LONGOLIO S. D. Cvm multis nominibus mihi iucunda fuit, eruditissime Longoli, epistola tua, non illa quidem ad me scripta sed de me, tum hoe praecipue, quod mihi renouauit veterem ingenii tui noticiam ac spem eloquentiae nequaquam vulgaris, quam ante complures annos 5 conceperam ex Oratione panegyrica, qua laudes diui Lodouici, ni fallor, Galliarum Regis, admodum adhuc iuuenis es prosequutus. Epistolam exhibuit Ruseus, vrbis Lutetiae suppraefectus, homo tum eruditus ipse, tum eruditionis alienae mire candidus aestimator. Tantum autem abest vt aegre feram mihi praeferri Budaeum, vt roin illum pene parcus, in me prodigus laudator fuisse videaris. Abunde multum illi tribuit tuus candor; sed quoties hominis dotes prope diuinas contemplor, videor mihi videre quiddam maius omni facundia. Mihi vero tantum tribuis quantum nec agnosco nec postulo : cui abunde palmarium est ac triumphale cum viro modis 15 omnibus incomparabili comparari. Neque poteras mea quidem sententia plenius honestare famam Erasmi, quam si illum faceres ita posteriorem Budaeo vt eum non longo interuallo sequeretur. Maiore tamen cum voluptate Budaei laudes legi quam meas, vel quod illius gloriae sic faueam vt nullius aeque, vel quod quiequid 20 illi possessionis est honestae, id meum etiam esse ducam: non 934. 5. consilio F. 935. 10. laudator add. H. 934. 8. Antwerpiam] The dates of his by H. Stephanus, presumably about letters show that Erasmus went to the same time with a preface, dated Antwerp 1-2 April, and returned be- from Poitiers 5 Sept. 1510, to Francis tween 14-7: for one purpose of his of Valois who had been his pupil. In visit see Ep. 955 introd. the oration (f°. c? y°.) Longolius de935. 2. epistola] Ep. 914. scribes Erasmus as writing ‘copiose, 5. Oratione] Delivered at Poitiers acute, nitide’. e. 25 Aug. 1510; and printed at Paris 7. Ruseus] See p. 473.