hominum, sed pure syncereque praedicarent! Paulus enim ipse 310
vinculis alligatus gloriatur sermonem Domini non esse alligatum.
Nunc, proh dolor, cernere est quosdam qui, potentum salariis in hoc
ipsum velut autoramento redempti, non tam ea praedicant quae
faciunt ad Christi gloriam, quae ad veram pietatem, quam quae
conducunt ad venanda sacerdotia, ad illaqueandas dignitates, ad 315
irretiendos episcopatus: ibi fortes ac vocales, vbi non tuta modo
verum etiam questuosa est adulatio; rursus vbi damnosa veritas,
magis muti vel ipsis piscibus. Quod si sal insulsus esse coeperit,
quid superest vnde saliatur insipidus popellus? Si lumen vertitur
in tenebras, quid discutiet imperitae multitudinis caliginem ? Si 320
pastores vertuntur in lupos, quae spes gregi? Si coeci sunt qui viae
duces sunt, quis reuocabit ab errore? Si caupones sunt qui patres
esse debebant, quis erit vsquam synceritati locus?
Adeone plus apud nos valet hominum terror quam timor Dei?
Plus humanis quam diuinis praemiis commouemur ? nisi forte nobis 325
ipsis primum adulamur, quo perditius adulemur aliis. Paulus
non patitur quenquam mortalem praedicari, non patitur Euangelii
laudem in homines transferri. Nunc quidam velut antiquato Christo
nouum idololatriae genus inuehunt, ex hominibus, vt ita loquar, deos
facientes. Interim imponitur plebi, interim populus non simplici 330
premitur tyrannide. Haec plaerique perspicimus et tacemus; nec
solum tacemus, sed diuersam etiam partem adiuuamus. ‘Fateor’
inquimus ‘esse rectum, sed tutum non est” Si apud Christianos
tutum non est Euangelium pure libereque praedicare, vbinam id tuto
fiet? Quod si hic metus apud omnes aeque valuisset, quis nobis 335
tradidisset Euangelium? Et ideo fortassis procerum aures aegrius
ferunt vera consilia, quod nimium illas assuefecimus assentationi.
Non haec loquor quo quenquam taxem. Vtinam nulli sint in
quos haec vere competant! Non prodentur a me, sed ipsi sese libris
aeditis, ipsi se publicis concionibus quotidie produnt, tam impudenter 340
assentantes vt ipsis etiam mimis sint deridiculi. Vox ea quam pietati
dicatam esse oportebat, seruit questui ; quae docere debebat regnum
coelorum, subseruit regno mundi ; quae Christi mysteria debebat
enarrare, narrat hominum somnia. Euangelica tuba, quam intendi
iubet Esaias ad ebuccinandam Dei gloriam, in citharam versa delinit 345
aures hominum. Lingua, quam idem gloriatur sibi datam eruditam,
ad reuellenda viciorum plantaria, ad inserenda semina pietatis, ad
vsum longe diuersum accommodatur, docens quod non oportet et
insectans quod laudatum oportuit. Lingua canis, qua decuit cum