OCR Output

490 LETTERS OF ERASMUS [1519

350 mansuetudine mederi vulneribus nocentium sepe lacerat famam
innocentum, imo quod est foedius bene merentium. Haec nobis
vice teli est, quo confodimus si quis nos offendat, imo si nec offendat
sed officio prouocet. Dicas medicam illam linguam versam in lin¬
guam viperae. Quin potius Paulinam imitamur linguam, quae

355 praeter Dominum Iesum nihil sonare potest ? Quin potius memini¬
mus praedicatorem angelum esse Domini, e cuius ore populus legem
expectat Dei, non conuicia in membra Christi ; plurimumque interesse
inter hierophantam et sycophantam, inter theologum et spermologum,
inter doctorem et delatorem? Hic Episcoporum partes desyderantur,

360 quorum est curare ne passim cuiuis detur locus apud populum con¬

cionandi. Nec satis esse credamus ad munus Apostolicum obeundum

gestare cucullam. Non omnes qui linguam habent, cor habent,
Sed his de rebus alias fortasse commodius dicetur; munc vt ad id
quod in manibus erat, redeam. Cum Paulus noster vbique vafer sit
ac lubricus, in his tamen duabus epistolis sic polypum ac chamaeleon¬
tem, sic Proteum ac Vertumnum quendam agit, vt cum Corinthiis
plusquam Graecis agens, quodammodo iuxta vetus prouerbium zpos

Kpyra xpyrilew videatur, in omnia se vertens quo illos transfiguret in

Christum : adeo ceu per varios labirinthi flexus sese voluit ac

reuoluit, subinde alius atque alius nobis prodiens. Quam supplex

ac blandus alicubi, obsecrat per mansuetudinem Christi, rogat, vt
ferant stulticiam suam aliquantisper! Rursus austerus ac minar
clamat, An experimentum quaeritis per me loquentis Christi?

Alibi sese deiiciens peripsema se vocat, abortiuum et indignum Apo¬

375 stoli nomine, ac mox ingens et erectus summis etiam Apostolis se
praefert; hic humi repit, illic e tercio coelo nobis apparet. Nune
collaudat Corinthiorum pietatem, mox in vicia illorum detonat.
Quaedam palam exigit, quaedam ceu per cuniculos insinuat. Ali¬
cubi imperitus sermone nihil nouit nisi Iesum, et hunc crucifixum ;

380 alicubi sapientiam loquitur inter perfectos. Alicubi cordatum ac
sobrium agit, ac rursus alibi sumit sibi stulti parumque sobrii per¬
sonam, Nunc suum ius sibi fortiter asserit, mox illis blande remittit.
Ex animo loquitur alicubi, est vbi cipwrever: ‘Condonate’ inquit ‘mihi
hanc iniuriam.’ Reperias vbi sibi parum constare videatur, ita sui

385 dissimilis vt maxime tamen sit sui similis, ita inconstans vt maxime
constans. Nusquam enim non agit Christi negocium ; nusquam non
consulit gregis sui commodis, fidi medici ritu, nullum remediorum
genus non admouens quo perfectam sanitatem suis restituat.

Sudatur ab eruditissimis viris in explicandis poetarum ac rhetorum:

390 consiliis ; at in hoc rhetore longe plus sudoris est, vt deprehaendas

vw
DN
on

VI
ST
o

361. Nec... 362. cucullam add. n. 375. sea: sese 0. 380. alicubi
a; aliubi 7: alibi 0. 383. inquit add, 1.