tionibus aut id genus aliis, quae nunc obtorto collo trahimus ad fidei
275 materiam, sed de resurrectione mortuorum, quae caput ac basis est
nostrae professionis. Aduersus hanc pestem quanquam acerrime
depugnat Paulus, tamen adhuc vereor ne spiret etiamnum in quorun¬
dam animis haec excetra ; quando quidam apud Italos quotannis in
publicis concionibus conantur asserere resurrectionem, existimantes
280 rem in portu fore, si docuerint Aristotelem non sustulisse prorsus
immortalitatem animarum. Nihil enim interim dicam de con¬
uiuiorum fabulis. Porro quid credant alii non est meum diuinare:
certe, quod est in propatulo, sic viuunt quidam, presertim potentes
in hoc mundo, quasi de futuro seculo nihil omnino credant.
285 Atque vtinam hic quoque Paulus aliquanto plus lucis nobis aperu¬
isset! an extent animae semotae a corpore, et vbinam extent, an
fruantur immortalitatis gloria, an impiorum animae iam nunc
crucientur, an eis subueniant nostrae preces aut alia benefacta, an
indulgentia summi Pontificis subito liberentur a poenis: quando
290 video multos super hisce rebus ambigere, aut certe disputare; quod
superuacuum erat, si Paulus aperte definisset. Ad haec cum in
Christum renatos conueniat veterem hominem exuere cum actibus et
affectibus suis, tamen videmus adhuc Euangelio recenti, praesidente
Paulo, libidinem, auaritiam, contentionem, ambitionem, dissidia,
295 ceterasque pietatis ac bonorum morum pestes in populum irrepsisse,
quaedam vicia ex superiori vita relicta non potuisse prorsus atque
e stirpe reuelli: ne quis admiretur his temporibus esse in quibus,
quia refrixit charitas, abundet iniquitas. Quin viuo etiamdum Paulo
ingesserant sese pseudapostoli, qui rem Euangelicam in suum
300 questum verterent, qui Christi gloriam in suam tyrannidem trans¬
ferrent, qui se praedicarent magis quam Deum; qui pro Christo
mundum, pro Spiritu carnem docerent ; qui coelesti doctrinae do¬
ctrinas hominum, qui fundamento Christo structuram indignam in¬
ducerent: hoc nocentiores hostes Ecclesiae, quod haec agebant sub
305 pretextu Christi, quod Apostolorum titulo personaque commendati.
Atque vtinam hodie nullos haberet pseudapostolos Ecclesia
Christi! Vtinam omnes qui in Euangelii praedicandi vices suc¬
cesserunt, ad exemplum Pauli Iesum Christum non ad questum, non
ad ambitionem, non ad gratiam potentum, non ad odium aut fauorem
278. apud Italos] Pomponatius’ De to refute this view, headed by Aug.
immortalitate animae, Bologna, Justin. Niphus’treatisewiththesametitle, Ven¬
Ruberiensis, 1516, had maintained ice, 1518, see E. Renan, Averroès, pp. 355¬
that Aristotle held the soul to be 6g, R. ©. Christie, Essays, pp. 138 seq.
mortal. For the efforts of the orthodox 280, in portu] Cf. Ter. Andr. 480.