OCR
916] TO ERARD DE LA MARCK 489 hominum, sed pure syncereque praedicarent! Paulus enim ipse 310 vinculis alligatus gloriatur sermonem Domini non esse alligatum. Nunc, proh dolor, cernere est quosdam qui, potentum salariis in hoc ipsum velut autoramento redempti, non tam ea praedicant quae faciunt ad Christi gloriam, quae ad veram pietatem, quam quae conducunt ad venanda sacerdotia, ad illaqueandas dignitates, ad 315 irretiendos episcopatus: ibi fortes ac vocales, vbi non tuta modo verum etiam questuosa est adulatio; rursus vbi damnosa veritas, magis muti vel ipsis piscibus. Quod si sal insulsus esse coeperit, quid superest vnde saliatur insipidus popellus? Si lumen vertitur in tenebras, quid discutiet imperitae multitudinis caliginem ? Si 320 pastores vertuntur in lupos, quae spes gregi? Si coeci sunt qui viae duces sunt, quis reuocabit ab errore? Si caupones sunt qui patres esse debebant, quis erit vsquam synceritati locus? Adeone plus apud nos valet hominum terror quam timor Dei? Plus humanis quam diuinis praemiis commouemur ? nisi forte nobis 325 ipsis primum adulamur, quo perditius adulemur aliis. Paulus non patitur quenquam mortalem praedicari, non patitur Euangelii laudem in homines transferri. Nunc quidam velut antiquato Christo nouum idololatriae genus inuehunt, ex hominibus, vt ita loquar, deos facientes. Interim imponitur plebi, interim populus non simplici 330 premitur tyrannide. Haec plaerique perspicimus et tacemus; nec solum tacemus, sed diuersam etiam partem adiuuamus. ‘Fateor’ inquimus ‘esse rectum, sed tutum non est” Si apud Christianos tutum non est Euangelium pure libereque praedicare, vbinam id tuto fiet? Quod si hic metus apud omnes aeque valuisset, quis nobis 335 tradidisset Euangelium? Et ideo fortassis procerum aures aegrius ferunt vera consilia, quod nimium illas assuefecimus assentationi. Non haec loquor quo quenquam taxem. Vtinam nulli sint in quos haec vere competant! Non prodentur a me, sed ipsi sese libris aeditis, ipsi se publicis concionibus quotidie produnt, tam impudenter 340 assentantes vt ipsis etiam mimis sint deridiculi. Vox ea quam pietati dicatam esse oportebat, seruit questui ; quae docere debebat regnum coelorum, subseruit regno mundi ; quae Christi mysteria debebat enarrare, narrat hominum somnia. Euangelica tuba, quam intendi iubet Esaias ad ebuccinandam Dei gloriam, in citharam versa delinit 345 aures hominum. Lingua, quam idem gloriatur sibi datam eruditam, ad reuellenda viciorum plantaria, ad inserenda semina pietatis, ad vsum longe diuersum accommodatur, docens quod non oportet et insectans quod laudatum oportuit. Lingua canis, qua decuit cum 314. quae ad a: quaeque ad 7. 322. sunt post duces a: agunt 7. 9951 aeque om, 0. 345. Esaias] 58. 1. 346. Lingua] Is. 50. 4.