OCR
490 LETTERS OF ERASMUS [1519 350 mansuetudine mederi vulneribus nocentium sepe lacerat famam innocentum, imo quod est foedius bene merentium. Haec nobis vice teli est, quo confodimus si quis nos offendat, imo si nec offendat sed officio prouocet. Dicas medicam illam linguam versam in linguam viperae. Quin potius Paulinam imitamur linguam, quae 355 praeter Dominum Iesum nihil sonare potest ? Quin potius meminimus praedicatorem angelum esse Domini, e cuius ore populus legem expectat Dei, non conuicia in membra Christi ; plurimumque interesse inter hierophantam et sycophantam, inter theologum et spermologum, inter doctorem et delatorem? Hic Episcoporum partes desyderantur, 360 quorum est curare ne passim cuiuis detur locus apud populum concionandi. Nec satis esse credamus ad munus Apostolicum obeundum gestare cucullam. Non omnes qui linguam habent, cor habent, Sed his de rebus alias fortasse commodius dicetur; munc vt ad id quod in manibus erat, redeam. Cum Paulus noster vbique vafer sit ac lubricus, in his tamen duabus epistolis sic polypum ac chamaeleontem, sic Proteum ac Vertumnum quendam agit, vt cum Corinthiis plusquam Graecis agens, quodammodo iuxta vetus prouerbium zpos Kpyra xpyrilew videatur, in omnia se vertens quo illos transfiguret in Christum : adeo ceu per varios labirinthi flexus sese voluit ac reuoluit, subinde alius atque alius nobis prodiens. Quam supplex ac blandus alicubi, obsecrat per mansuetudinem Christi, rogat, vt ferant stulticiam suam aliquantisper! Rursus austerus ac minar clamat, An experimentum quaeritis per me loquentis Christi? Alibi sese deiiciens peripsema se vocat, abortiuum et indignum Apo375 stoli nomine, ac mox ingens et erectus summis etiam Apostolis se praefert; hic humi repit, illic e tercio coelo nobis apparet. Nune collaudat Corinthiorum pietatem, mox in vicia illorum detonat. Quaedam palam exigit, quaedam ceu per cuniculos insinuat. Alicubi imperitus sermone nihil nouit nisi Iesum, et hunc crucifixum ; 380 alicubi sapientiam loquitur inter perfectos. Alicubi cordatum ac sobrium agit, ac rursus alibi sumit sibi stulti parumque sobrii personam, Nunc suum ius sibi fortiter asserit, mox illis blande remittit. Ex animo loquitur alicubi, est vbi cipwrever: ‘Condonate’ inquit ‘mihi hanc iniuriam.’ Reperias vbi sibi parum constare videatur, ita sui 385 dissimilis vt maxime tamen sit sui similis, ita inconstans vt maxime constans. Nusquam enim non agit Christi negocium ; nusquam non consulit gregis sui commodis, fidi medici ritu, nullum remediorum genus non admouens quo perfectam sanitatem suis restituat. Sudatur ab eruditissimis viris in explicandis poetarum ac rhetorum: 390 consiliis ; at in hoc rhetore longe plus sudoris est, vt deprehaendas vw DN on VI ST o 361. Nec... 362. cucullam add. n. 375. sea: sese 0. 380. alicubi a; aliubi 7: alibi 0. 383. inquit add, 1.