OCR
488 LETTERS OF ERASMUS [1519 tionibus aut id genus aliis, quae nunc obtorto collo trahimus ad fidei 275 materiam, sed de resurrectione mortuorum, quae caput ac basis est nostrae professionis. Aduersus hanc pestem quanquam acerrime depugnat Paulus, tamen adhuc vereor ne spiret etiamnum in quorundam animis haec excetra ; quando quidam apud Italos quotannis in publicis concionibus conantur asserere resurrectionem, existimantes 280 rem in portu fore, si docuerint Aristotelem non sustulisse prorsus immortalitatem animarum. Nihil enim interim dicam de conuiuiorum fabulis. Porro quid credant alii non est meum diuinare: certe, quod est in propatulo, sic viuunt quidam, presertim potentes in hoc mundo, quasi de futuro seculo nihil omnino credant. 285 Atque vtinam hic quoque Paulus aliquanto plus lucis nobis aperuisset! an extent animae semotae a corpore, et vbinam extent, an fruantur immortalitatis gloria, an impiorum animae iam nunc crucientur, an eis subueniant nostrae preces aut alia benefacta, an indulgentia summi Pontificis subito liberentur a poenis: quando 290 video multos super hisce rebus ambigere, aut certe disputare; quod superuacuum erat, si Paulus aperte definisset. Ad haec cum in Christum renatos conueniat veterem hominem exuere cum actibus et affectibus suis, tamen videmus adhuc Euangelio recenti, praesidente Paulo, libidinem, auaritiam, contentionem, ambitionem, dissidia, 295 ceterasque pietatis ac bonorum morum pestes in populum irrepsisse, quaedam vicia ex superiori vita relicta non potuisse prorsus atque e stirpe reuelli: ne quis admiretur his temporibus esse in quibus, quia refrixit charitas, abundet iniquitas. Quin viuo etiamdum Paulo ingesserant sese pseudapostoli, qui rem Euangelicam in suum 300 questum verterent, qui Christi gloriam in suam tyrannidem transferrent, qui se praedicarent magis quam Deum; qui pro Christo mundum, pro Spiritu carnem docerent ; qui coelesti doctrinae doctrinas hominum, qui fundamento Christo structuram indignam inducerent: hoc nocentiores hostes Ecclesiae, quod haec agebant sub 305 pretextu Christi, quod Apostolorum titulo personaque commendati. Atque vtinam hodie nullos haberet pseudapostolos Ecclesia Christi! Vtinam omnes qui in Euangelii praedicandi vices successerunt, ad exemplum Pauli Iesum Christum non ad questum, non ad ambitionem, non ad gratiam potentum, non ad odium aut fauorem 278. haec om. 0. quando quidam scripsi: quandoquidem a. 286, an ante extenta: quomodo y: qualiter ô. 297. e a: à à. 298. etiamnum 7. 303. admiscerent add. n post hominum. 278. apud Italos] Pomponatius’ De to refute this view, headed by Aug. immortalitate animae, Bologna, Justin. Niphus’treatisewiththesametitle, VenRuberiensis, 1516, had maintained ice, 1518, see E. Renan, Averroès, pp. 355that Aristotle held the soul to be 6g, R. ©. Christie, Essays, pp. 138 seq. mortal. For the efforts of the orthodox 280, in portu] Cf. Ter. Andr. 480.