pede tetigisset, quam qui mentem vinolentia sepelisset’ ; stomachans
et indignans Ecclesiam Christi, quam paucissimis celebrationum
sacramentis misericordia Dei esse liberam voluit, tot seruilibus
oneribus premi, vt tolerabilior videretur conditio Iudaeorum, qui
etiamsi tempus libertatis non agnouissent, legalibus tamen sarcinis,
non humanis praesumptionibus subiicerentur.
Sed huiusmodi zizania vtcunque tolerat, licet inuitus ; illud nullo
pacto ferendum putat, vtpote palam repugnans fidei sanaeque
doctrinae (minime) consentaneum, quod quidam sic ab esu carnium
abstinerent vt eos qui vescerentur pro immundis ducerent. Extant
et huius superstitionis hisce temporibus non obscura vestigia, plerisque
bonam pietatis partem in ciborum delectu ponentibus, quos ex aequo
Deus creauit ad vescendum cum gratiarum actione. Nec hie minus
praeposterum iudicium quam apud Afros in pedum lotione, dum nemo
fere non grauius crimen existimat die sabbati carnibus vesci, quam
mendaci virulentia famam fratris incessere aut etiam hominem ferro
jugulare. Erant qui iuxta Pauli vaticinium in totum prohiberent
nubere. Ex qua superstitione relictum videtur, quod diuus etiam
Gregorius Romanae ecclesiae vsu receptum praecipit obseruandum,
vt vir qui cum vxore propria rem habuisset, abstineret aliquandiu ab
ingressu templi, nec ingrederetur nisi lotus, noctem, vt ait ille,
flumine purgans ; ac rei superstitiosae causam adfert, non addam
qualem, nimirum hanc, quod licet honestum sit matrimonium, tamen
voluptas, sine qua non constat coitus, nullo modo possit esse sine
culpa. Quod dico refertur in Sententiis Theologicis, lib. iilii, dist.
xxxi, $ Sed forte aliquis. Ficulnum vero auxilium est, quod ibi
comminiscitur Magister, hoc intelligendum de congressu per incon¬
tinentiam ; qui dicit ‘nullo modo’, nihil excipit.
Quin et aliarum haereseon, quamuis sublata sint vocabula, tamen
reliquias ac ceu cicatrices quasdam licet hodie quoque deprehendere,
velut eorum qui dicebantur Esseni, qui Ebionitae, qui Apostolici, qui
Psalliani, siue Euchitae, ne quid attingam de Simoniacis, quae vox
iam olim habetur inter obsoletas. Verum huiusmodi sectarum dissidia
—quibus postea totus prope conflagrauit orbis, praesertim Ario duce,
rebus tam ambiguis, vt incertum esset vtro se mundus inclinaret—
viuo etiam Paulo pullularunt; non de condonationibus aut applica¬
246. minime addidi. B: consentanum a : om, È. 256, praecepit 0.