OCR
916] TO ERARD DE LA MARCK 487 pede tetigisset, quam qui mentem vinolentia sepelisset’ ; stomachans et indignans Ecclesiam Christi, quam paucissimis celebrationum sacramentis misericordia Dei esse liberam voluit, tot seruilibus oneribus premi, vt tolerabilior videretur conditio Iudaeorum, qui etiamsi tempus libertatis non agnouissent, legalibus tamen sarcinis, non humanis praesumptionibus subiicerentur. Sed huiusmodi zizania vtcunque tolerat, licet inuitus ; illud nullo pacto ferendum putat, vtpote palam repugnans fidei sanaeque doctrinae (minime) consentaneum, quod quidam sic ab esu carnium abstinerent vt eos qui vescerentur pro immundis ducerent. Extant et huius superstitionis hisce temporibus non obscura vestigia, plerisque bonam pietatis partem in ciborum delectu ponentibus, quos ex aequo Deus creauit ad vescendum cum gratiarum actione. Nec hie minus praeposterum iudicium quam apud Afros in pedum lotione, dum nemo fere non grauius crimen existimat die sabbati carnibus vesci, quam mendaci virulentia famam fratris incessere aut etiam hominem ferro jugulare. Erant qui iuxta Pauli vaticinium in totum prohiberent nubere. Ex qua superstitione relictum videtur, quod diuus etiam Gregorius Romanae ecclesiae vsu receptum praecipit obseruandum, vt vir qui cum vxore propria rem habuisset, abstineret aliquandiu ab ingressu templi, nec ingrederetur nisi lotus, noctem, vt ait ille, flumine purgans ; ac rei superstitiosae causam adfert, non addam qualem, nimirum hanc, quod licet honestum sit matrimonium, tamen voluptas, sine qua non constat coitus, nullo modo possit esse sine culpa. Quod dico refertur in Sententiis Theologicis, lib. iilii, dist. xxxi, $ Sed forte aliquis. Ficulnum vero auxilium est, quod ibi comminiscitur Magister, hoc intelligendum de congressu per incontinentiam ; qui dicit ‘nullo modo’, nihil excipit. Quin et aliarum haereseon, quamuis sublata sint vocabula, tamen reliquias ac ceu cicatrices quasdam licet hodie quoque deprehendere, velut eorum qui dicebantur Esseni, qui Ebionitae, qui Apostolici, qui Psalliani, siue Euchitae, ne quid attingam de Simoniacis, quae vox iam olim habetur inter obsoletas. Verum huiusmodi sectarum dissidia —quibus postea totus prope conflagrauit orbis, praesertim Ario duce, rebus tam ambiguis, vt incertum esset vtro se mundus inclinaret— viuo etiam Paulo pullularunt; non de condonationibus aut applica246. minime addidi. B: consentanum a : om, È. 256, praecepit 0. 263. Ficulnum . .. 265. excipit add. n. 267. hodie quoque scripsi : hodieque a. 269. quae... 270. obsoletas add. 7. 256. Gregorius] See Decretum ca. 33, a quotation (ef. Ep. 116. 4, where the quaest. 4 § Vir cum propria. reference is to Varro, Men. 335), or to 258. vt ait ille] Not Gregory. I believe give an air of authority to some phrase Erasmus to have used this form either which had struck him whilst writing. when he could not recall the origin of 264. Magister] Lombard, 265