OCR Output

486 LETTERS OF ERASMUS [1519

‘Ecclesiae fides, arma Ecclesiae oratio est, quae aduersarium vincit’
200 Succinit huic sententiae Nicolaus Papa, cuius verba referuntur in
Sententiis Theologicis lib. iii. distin. xxxvii. § His adiiciendum.

His armis, his copiis, et sic instructo milite Paulus bellator inuictus
subacta Graecia magnaque minoris Asiae parte Romanum aggressus
est, ac coepit imperium tum nullis regum armis expugnabile. Quic¬

205 quid autem terrarum subegit, Christo subegit, non sibi ; cuius presi¬
diis hoc ipso ducem inuictum praestitit, quod nullis humanis presidiis
niteretur. Coeleste regnum coelestibus armis asseruit, et Euangeli¬
cam militiam Euangelicis opibus gessit. Coriarius Pontifex, peri
psema mundi, sed electum organum Christi ; cuius humili sublimitate

210 et facunda infantia atque eloquenti balbutie suum nomen voluit per

superstitiosam Iudaeam, per eruditissimam Graeciam, per regnorum
omnium reginam Romam illustrari. In quem vere competit, quod
olim in Periclem, nisi fallor, dictum est, Fulgurat, tonat ac miscet,
non Graeciam modo, quemadmodum ille, verum etiam vniuersum

5 terrarum orbem.

Verum illud interim mirari subit, in ipsis statim initiis ac rudi¬
mentis periclitatam fuisse doctrinam Euangelicam, ni Paulus omni,
quod aiunt, pede contra stetisset ; non aliter quam foetus quidam de
vita periclitantur priusquam in vitam emerserint. Tanta zizaniorum

220 vis coorta est, quae teneram etiamnum et herbescentem Christi
sementem pene obruit, mox philosophia mundana, mox Iudaica
superstitio, ceu de composito iunctis copiis in Christum conspirabat,

Philosophia dissuadebat resurrectionem, et humanis argutiis non¬

nihil viciare coepit Euangelii synceritatem. Iudaismus totum Mosen

225 vel vsque ad circuncisionis iniuriam nobis inuexerat, ac coelestem
illam philosophiam ad crassas frigidasque ceremonias pertraxerat,
nisi strenuissimus hic Isaac noster tot puteos Euang elicae venae, tot
fontes viui laticis aduersus Philisteos omnia terra opplentes ape
ruisset. Philosophia tum per morosophos suos. libris ac linguis, per

230 tyrannos gladiis etiam, grassabatur in pusillum ac simplicem Ohristi
gregem, vestigiis et in haec vsque tempora relictis. Judaismus per

Apostolos personatos sub vmbra praetextuque pietatis perniciosius

etiam irrepebat, adeoque totam Christi segetem occupauit vt ne nune

quidem reuelli possit. Certe diuus Augustinus in epistola quadam

235 ad Ianuarium, quae nunc habetur numero cxix, testatur in Africa
tanta superstitione obseruari solere pelluuia, quorum meminit et

Tuuenalis, ‘vt grauius corriperetur qui per octauas suas terram nudo

Y
H
n

202. Paulus add. n. 216. Verum a: Caeterum n. 222, de om. 0.
| 200, Nicolaus] See Decretum ca. 33, 217. omni... pede] A rustic proverb
quaest. 2 §§ Interfectores and Inter haec. quoted by Quint., Inst. 12. 9. 18.
201. Sententiis] Of Peter Lombard. 234. Augustinus] Ep. 55 $ 35¬

213. Periclem] Cf. Ar. Ach. 531. 237. Iuuenalis] 3. 277, 10. 64.