serupulo sublato, quid est cur fame moriatur Christianus? Neque
enim similia sunt quae confert in libro De bono coniugii, suscipere
liberos et mori fame, Neque Paulus hance admiscet circunstantiam,
quin potius abstinere pro tempore iubet, cum vndeuis alioqui sup¬
petat, quo ventrem sedes latrantem. Si mihi conceditur furtiuo cibo
vitam prorogare, cur ob alienam suspicionem mori iubeor? Atque
haec quidem tum erant constitutionum ecclesiasticarum rudimenta,
cum nondum de dignitatibus ac prebendis, nondum de pallio et vsu
pallii, nondum de decimis praedialibus ac personalibus, nondum de
represalibus quaestio verteretur.
Ad haec aperitur nonnihil de censu salarioque sacerdotum, cum
palam inculcet aequum esse vt qui seruiunt Euangelio, viuant ex
Euangelio : sed viuant, non ditescant, non satrapas agant, neque
viuant tamen, nisi seruiant et assideant altari. Quanquam ipse ius
hoc aliis defendens, sibi non vsurpat, etiamsi plus omnibus in Euan¬
gelii negocio laborans. Hane egregiam ac vere generosam Pauli
mentem tot iam saeculis non video qui studeat aemulari. Nihil
gratis geritur, imo exigitur praemium, nec praestatur officium, cum
Apostoli vltro delatis sint vsi, Paulus ne delatis quidem. Colliguntur
et pecuniae, sed quae sponte conferebantur ab iis quibus supererat,
non extorquentur ; et colliguntur in vsus sanctorum egentium, non
in luxum ditiorum: et ita colliguntur vt hinc nec ad Paulum
nec ad Titum, per quos agebatur negocium, quicquam omnino com¬
pendii rediret. Vnde post natum apparet, vt Ecclesiae multorum
opes committerentur in viduarum ac senum aliorumque necessitates
erogandae, quas postea quorundam improbitas in suam vertit tyran¬
nidem. Mittuntur vltro citroque legati, quibus et suus habetur honos
tum in excipiendo tum in deducendo: sed opinor pompam fuisse
frugaliorem quam hodie videmus. De mandatis enim nihil disputo.
Gratulandum auctis Ecclesiae rebus, si cum splendore strepituque
tantundem creuit religio. Neque tamen id temporis Apostolis sua
defuit dignitas ac maiestas, non defuere presidia. Tactat Paulus
arma sua non carnalia, sed spiritualia: potentia, non armatis ferro
copiis, sed presidio Dei: non ad demoliendas vrbes, non ad depredan¬
dum populum aut trucidandos homines, sed ad deiiciendam omnem
cogitationem erigentem sese aduersus consilium Dei. Ea cuiusmodi
sint, clarius etiam explicat Ambrosius in libro De viduis: ‘ Ecclesia ’
inquiens ‘non armis secularibus vincit aduersarias potestates, sed armis
spiritualibus quae sunt fortia Deo. Ac paulo post: ‘Arma ’ inquit