Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0534
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 535 [535]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0534

OCR

916] TO ERARD DE LA MARCK 485 serupulo sublato, quid est cur fame moriatur Christianus? Neque enim similia sunt quae confert in libro De bono coniugii, suscipere liberos et mori fame, Neque Paulus hance admiscet circunstantiam, quin potius abstinere pro tempore iubet, cum vndeuis alioqui suppetat, quo ventrem sedes latrantem. Si mihi conceditur furtiuo cibo vitam prorogare, cur ob alienam suspicionem mori iubeor? Atque haec quidem tum erant constitutionum ecclesiasticarum rudimenta, cum nondum de dignitatibus ac prebendis, nondum de pallio et vsu pallii, nondum de decimis praedialibus ac personalibus, nondum de represalibus quaestio verteretur. Ad haec aperitur nonnihil de censu salarioque sacerdotum, cum palam inculcet aequum esse vt qui seruiunt Euangelio, viuant ex Euangelio : sed viuant, non ditescant, non satrapas agant, neque viuant tamen, nisi seruiant et assideant altari. Quanquam ipse ius hoc aliis defendens, sibi non vsurpat, etiamsi plus omnibus in Euangelii negocio laborans. Hane egregiam ac vere generosam Pauli mentem tot iam saeculis non video qui studeat aemulari. Nihil gratis geritur, imo exigitur praemium, nec praestatur officium, cum Apostoli vltro delatis sint vsi, Paulus ne delatis quidem. Colliguntur et pecuniae, sed quae sponte conferebantur ab iis quibus supererat, non extorquentur ; et colliguntur in vsus sanctorum egentium, non in luxum ditiorum: et ita colliguntur vt hinc nec ad Paulum nec ad Titum, per quos agebatur negocium, quicquam omnino compendii rediret. Vnde post natum apparet, vt Ecclesiae multorum opes committerentur in viduarum ac senum aliorumque necessitates erogandae, quas postea quorundam improbitas in suam vertit tyrannidem. Mittuntur vltro citroque legati, quibus et suus habetur honos tum in excipiendo tum in deducendo: sed opinor pompam fuisse frugaliorem quam hodie videmus. De mandatis enim nihil disputo. Gratulandum auctis Ecclesiae rebus, si cum splendore strepituque tantundem creuit religio. Neque tamen id temporis Apostolis sua defuit dignitas ac maiestas, non defuere presidia. Tactat Paulus arma sua non carnalia, sed spiritualia: potentia, non armatis ferro copiis, sed presidio Dei: non ad demoliendas vrbes, non ad depredandum populum aut trucidandos homines, sed ad deiiciendam omnem cogitationem erigentem sese aduersus consilium Dei. Ea cuiusmodi sint, clarius etiam explicat Ambrosius in libro De viduis: ‘ Ecclesia ’ inquiens ‘non armis secularibus vincit aduersarias potestates, sed armis spiritualibus quae sunt fortia Deo. Ac paulo post: ‘Arma ’ inquit 164. sedes a: sedare possis 7. 169. represaliis 6. 171. ineuleat 7. 179. iis a: his e. 161. De bono coniugii] Ch. 16. 196. De viduis] 8. 49. 164. latrantem] Cf. Hor. S. 2. 2. 18. 180 185 190

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1472 px
Image height
2463 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
926.64 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0534.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0534.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit