OCR Output

484 LETTERS OF ERASMUS [1519

120 passim venditur purgatoriae carnificinae remissio: nec venditur
modo, sed obtruditur nolentibus, non iam dicam ob cuiusmodi
causas. Jam pseudapostolos, tametsi Paulus sciret esse pestilen:
tissimos, tamen tolerat ad tempus, ne seuiens in paucos publicum

i Ecclesiae statum perturbaret: non abhorrens ab Augustini sententia,

q 125 qui quosdam clam, non palam arguendos putat, ne ad maiorem

| insaniam concitentur, et ex flagitiosis fiant vel tyranni vel haere¬
siarchae.

Quin et in ferendis legibus Apostolico munere fungitur: de matri¬
monio concesso aut inconcesso, pari et impari, de digamia, de diuortio;

130 quorum alia suadet vt vtilia, rursus alia praecipit vt necessaria. Ex his
quaedam mea sententia satis, ne dicam plus satis, mordicus tenemus,
veluti de diuortio; quaedam prorsus abrogata sunt, veluti quod
Paulus suadet vt vxor Christiana adhaereat ethnico marito, si is non
quaerat diuortium. Praescribit et de carnibus idolothytis, de quibus

135 et in Actis decernunt Iacobus et Petrus ; quod nunc fortasse locum
non habet, cum nemo iam sacrificet daemonibus. Etiamsi huic quo¬
que decreto iam derogatum est, quod suffocato et sanguine vesci
nefas non habeatur. At Ambrosius sub interdicto sanguinis, om¬
nium animantium quae sanguinem habent esum prohibitum inter¬

140 pretatur ; et ob id a Grecis ex superuacuo adiectum de suffocato,
quod qui prohibet ' simpliciter ne vescamur pecude, idem prohibet
edere de suffocato. Verum an Ambrosianae sententiae subscribendum
sit, alii viderint. Mihi purioris Christianismi videtur magisque con¬
sentaneum Euangelicae et Apostolicae doctrinae, si nulli certum cibi

| 145 genus praescribatur, sed admoneantur omnes vt quisque pro corporis

habitu vescatur quae maxime conducunt bonae valetudini, non ad
luxum, sed ad sobrietatem, cum actione gratiarum ac studio bonae

mentis.
Sed vt currat oratio, docet hic obiter Apostolus quatenus mos
150 gerendus infirmis, et quatenus vitandum offendiculum, videlicet vbi
praesens imminet fidei periculum, et offendiculi occasio pene est in¬
uincibilis; tum reperta et ex pristino vitae instituto relicta, non
nata e nobis et accersita. Nam an Augustino sit assentiendum, qui
in epistola quadam ad Publicolam, in qua varias quaestiones tractat
huius argumenti, existimat simpliciter esse rectius fame mori quam
immolatitiis forte repertis vesci, si constet esse immolaticia, aliorum
esto iudicium ; cum Paulum hic nihil offendat, nisi infirmi offendicu¬
lum, palamque ,clamitet nec idolum nec idolothytum esse aliquid,
et indignetur quod male audiat ob id pro quo ipse gratias agit. Quo

155

152. eta: est 0. 156. carnibus add. 7 post immolatitiis. immolaticias 7.

. in Actis] 15. 20, 29 and 21. 25. 154. epistola] Aug. Ep. 47 § 6