OCR
484 LETTERS OF ERASMUS [1519 120 passim venditur purgatoriae carnificinae remissio: nec venditur modo, sed obtruditur nolentibus, non iam dicam ob cuiusmodi causas. Jam pseudapostolos, tametsi Paulus sciret esse pestilen: tissimos, tamen tolerat ad tempus, ne seuiens in paucos publicum i Ecclesiae statum perturbaret: non abhorrens ab Augustini sententia, q 125 qui quosdam clam, non palam arguendos putat, ne ad maiorem | insaniam concitentur, et ex flagitiosis fiant vel tyranni vel haeresiarchae. Quin et in ferendis legibus Apostolico munere fungitur: de matrimonio concesso aut inconcesso, pari et impari, de digamia, de diuortio; 130 quorum alia suadet vt vtilia, rursus alia praecipit vt necessaria. Ex his quaedam mea sententia satis, ne dicam plus satis, mordicus tenemus, veluti de diuortio; quaedam prorsus abrogata sunt, veluti quod Paulus suadet vt vxor Christiana adhaereat ethnico marito, si is non quaerat diuortium. Praescribit et de carnibus idolothytis, de quibus 135 et in Actis decernunt Iacobus et Petrus ; quod nunc fortasse locum non habet, cum nemo iam sacrificet daemonibus. Etiamsi huic quoque decreto iam derogatum est, quod suffocato et sanguine vesci nefas non habeatur. At Ambrosius sub interdicto sanguinis, omnium animantium quae sanguinem habent esum prohibitum inter140 pretatur ; et ob id a Grecis ex superuacuo adiectum de suffocato, quod qui prohibet ' simpliciter ne vescamur pecude, idem prohibet edere de suffocato. Verum an Ambrosianae sententiae subscribendum sit, alii viderint. Mihi purioris Christianismi videtur magisque consentaneum Euangelicae et Apostolicae doctrinae, si nulli certum cibi | 145 genus praescribatur, sed admoneantur omnes vt quisque pro corporis habitu vescatur quae maxime conducunt bonae valetudini, non ad luxum, sed ad sobrietatem, cum actione gratiarum ac studio bonae mentis. Sed vt currat oratio, docet hic obiter Apostolus quatenus mos 150 gerendus infirmis, et quatenus vitandum offendiculum, videlicet vbi praesens imminet fidei periculum, et offendiculi occasio pene est inuincibilis; tum reperta et ex pristino vitae instituto relicta, non nata e nobis et accersita. Nam an Augustino sit assentiendum, qui in epistola quadam ad Publicolam, in qua varias quaestiones tractat huius argumenti, existimat simpliciter esse rectius fame mori quam immolatitiis forte repertis vesci, si constet esse immolaticia, aliorum esto iudicium ; cum Paulum hic nihil offendat, nisi infirmi offendiculum, palamque ,clamitet nec idolum nec idolothytum esse aliquid, et indignetur quod male audiat ob id pro quo ipse gratias agit. Quo 155 152. eta: est 0. 156. carnibus add. 7 post immolatitiis. immolaticias 7. . in Actis] 15. 20, 29 and 21. 25. 154. epistola] Aug. Ep. 47 ยง 6