OCR Output

916] TO ERARD DE LA MARCK 483

verbum. Rursus in executione demonstrat autoritatem Apostolicam, 80
tradens Satanae virum qui patris vxorem sibi adiunxerat: in cuius
rei locum nune successit excommunicatio. Quae hisce temporibus
mea sententia plus satis in promptu est, dum passim et quamlibet
friuolis de causis intentatur fulmen illud terrificum, nec vnquam
acrius quam cum pecuniola periclitatur: cum Paulus, ni fallor, 85
praeter Hymenaeum et Alexandrum, vnum modo tradiderit Satanae ;
illos quod pertinaciter obsisterent Euangelio, cum haberentur Chri¬
stiani—quos vt damnatos legimus, ita non legimus restitutos; hunc
ob publicum vulgoque notum incestum. Et tamen nec in hune pro¬
nunciauit nisi ex communibus omnium suffragiis, nec vsquam hominis 90
nomen prodidit, in damnando crimen notasse contentus ; in recon¬
ciliando ne criminis quidem facit mentionem, vt in flagitium seuitum
intelligas, non in hominem. Neque tum aliud erat tradi Satanae
quam ad tempus vitari a ceteris, quo pudor ad resipiscentiam addu¬
ceret. Nam id admiscet sententiae Paulus, in afflictionem carnis, vt 95
spiritus saluus fiat in die Domini: vt ipsa quoque seueritas, qua
medetur malo, spiret Apostoli charitatem. At mox eundem quanto
studio commendat Corinthiis, vt correctum blande recipiant in suum
consortium, sollicitus ne grauiore moerore absorberetur. Hac poena
tum erat contenta lenitas Apostolica. 100
Adhaec cum plures essent qui peccarant, in vnum modo, quo sit
aliis exemplo, voluit animaduertere, sed miti supplicio, imo remedio
potius quam supplicio. Ceteros per epistolas crebris minis territat,
quo resipiscant, veluti non habiturus saeuiendi ius in eos qui sua
sponte resipuissent. Nune quam tyrannice seuimus in plebeculam,
ipsi nobis grauiorum scelerum conscii! Sed interim huius incesti
damnati ac recepti argumento, explosum est dogma Montani ac
Nouatiani, qui lapsum grauiter a baptismo non recipiunt in gregem
Christianum. Quanquam Augustini temporibus semel duntaxat
dabatur locus publicae poenitentiae, ne frequenti vsu vilesceret 110
remedium; etiamsi relapsis in idem flagicium non adimit veniae
spem apud Deum, hac de re pluribus disserens in epistola ad Mace¬
donium, quae nune habetur liti. Ab eodem exemplo natae sunt
canonicae satisfactiones, quas olim seuerissimas fuisse testantur
veterum pontificum decreta. Ab his rursus ortas apparet quas nunc 115
vulgo vocant indulgentias; quibus vtinam nobis contingat tam
pietate ditescere quam quorundam arcae nummis locupletantur !
Ac primum de poenis solennibus ab episcopo indictis relaxabatur
aliquid, sed vt parce, ita non nisi ob graues piasque causas ; nunc

=

05

85. ni fallor add, à. 118. AC... 122. causas add. 7.
OSEAS Wim 2o\vict, 2) Dine. 86. vnum] 1 Cor. 5. 5:
27,8 112, epistola] Aug. Ep. 153.

RUD