OCR
916] TO ERARD DE LA MARCK 483 verbum. Rursus in executione demonstrat autoritatem Apostolicam, 80 tradens Satanae virum qui patris vxorem sibi adiunxerat: in cuius rei locum nune successit excommunicatio. Quae hisce temporibus mea sententia plus satis in promptu est, dum passim et quamlibet friuolis de causis intentatur fulmen illud terrificum, nec vnquam acrius quam cum pecuniola periclitatur: cum Paulus, ni fallor, 85 praeter Hymenaeum et Alexandrum, vnum modo tradiderit Satanae ; illos quod pertinaciter obsisterent Euangelio, cum haberentur Christiani—quos vt damnatos legimus, ita non legimus restitutos; hunc ob publicum vulgoque notum incestum. Et tamen nec in hune pronunciauit nisi ex communibus omnium suffragiis, nec vsquam hominis 90 nomen prodidit, in damnando crimen notasse contentus ; in reconciliando ne criminis quidem facit mentionem, vt in flagitium seuitum intelligas, non in hominem. Neque tum aliud erat tradi Satanae quam ad tempus vitari a ceteris, quo pudor ad resipiscentiam adduceret. Nam id admiscet sententiae Paulus, in afflictionem carnis, vt 95 spiritus saluus fiat in die Domini: vt ipsa quoque seueritas, qua medetur malo, spiret Apostoli charitatem. At mox eundem quanto studio commendat Corinthiis, vt correctum blande recipiant in suum consortium, sollicitus ne grauiore moerore absorberetur. Hac poena tum erat contenta lenitas Apostolica. 100 Adhaec cum plures essent qui peccarant, in vnum modo, quo sit aliis exemplo, voluit animaduertere, sed miti supplicio, imo remedio potius quam supplicio. Ceteros per epistolas crebris minis territat, quo resipiscant, veluti non habiturus saeuiendi ius in eos qui sua sponte resipuissent. Nune quam tyrannice seuimus in plebeculam, ipsi nobis grauiorum scelerum conscii! Sed interim huius incesti damnati ac recepti argumento, explosum est dogma Montani ac Nouatiani, qui lapsum grauiter a baptismo non recipiunt in gregem Christianum. Quanquam Augustini temporibus semel duntaxat dabatur locus publicae poenitentiae, ne frequenti vsu vilesceret 110 remedium; etiamsi relapsis in idem flagicium non adimit veniae spem apud Deum, hac de re pluribus disserens in epistola ad Macedonium, quae nune habetur liti. Ab eodem exemplo natae sunt canonicae satisfactiones, quas olim seuerissimas fuisse testantur veterum pontificum decreta. Ab his rursus ortas apparet quas nunc 115 vulgo vocant indulgentias; quibus vtinam nobis contingat tam pietate ditescere quam quorundam arcae nummis locupletantur ! Ac primum de poenis solennibus ab episcopo indictis relaxabatur aliquid, sed vt parce, ita non nisi ob graues piasque causas ; nunc = 05 85. ni fallor add, à. 118. AC... 122. causas add. 7. OSEAS Wim 2o\vict, 2) Dine. 86. vnum] 1 Cor. 5. 5: 27,8 112, epistola] Aug. Ep. 153. RUD