Paraphrasin in duas Epistolas ad Corinthios, quo Paulum illum
vnicum nostrae religionis antistitem, tecum quocunque lubitum
fuerit circumferas ; posthac absque prolixis commentariis tecum
dilucide familiariterque confabulaturum. Neque dubito quin huius
45 colloquium sit tibi non minus frugiferum quam volupe futurum.
Primum enim in hisce duabus Epistolis aperiuntur permulta de
nascentis Ecclesiae primordiis, de quibus admiror prope nihil esse
proditum historia grauiore cuique tuto possis credere. Solus Lucas
de paucis Apostolis pauca quaedam attingens Paulum Romam vsque
50 prosequitur. Nam Dionysius, qui in Hierarchia secunda priscos
Ecclesiae ritus satis copiose describit, eruditis recentior quispiam
fuisse videtur quam fuerit Areopagites ille Pauli discipulus. Legi
Graecorum Liturgiam, quam illi Chrysostomo tribuunt cui nihil fere
non tribuunt ; mihi non fit verisimile.
55 Atque vtinam quae Paulus hie attigit ac veluti per transennam
ostendit de ritibus ecclesiasticis, aliquanto copiosius et explanatius
tradidisset! Quam enim circumcise meminit de eucharistia siue
synaxi, quasi veritus ne quid de tanto mysterio secus diceret quam
oporteat, de quo recentiores quidam quam illotis, vt aiunt, pedibus
60 quid non disserunt, quid non definiunt! Vtinam illud saltem
aperuisset, a quibus, quo tempore, quo cultu, quo ritu, quibus verbis
consecrari soleat panis ille mysticus ac sacrosanctum Dominici san¬
guinis poculum ! e cuius indigna tractatione Paulus crebros morbos
ac mortes nasci docet: qui sermo nos quoque circunspectiores reddere
6; debet, ne forte lues, quae compluribus iam annis passim grassatur,
hinc nobis orta sit. Tractat autem indigne non solum qui libidine
pollutus accedit, sed multo magis qui liuore, qui odio, qui virulentia,
qui obtrectatione, qui vindictae studio conspurcatus, aliisque hoc genus
viciis, quae suapte natura ex diametro pugnant cum Christiana chart
70 tate, quam hoc mysterio repraesentamus. Plenius aliquanto disserit
de dotibus linguarum, interpretationis, prophetiae, ceterisque in
quorum locum postea successit cantus ecclesiasticus, sacra lectio et
concio. Nam dona sanationum et apocalypsis iam olim nos desti¬
tuerunt, postea quam frigescente charitate et languescente fide magis
75 ab humanis praesidiis pendemus quam ope coelesti.
Attingit nonnihil et de iurisdictione ecclesiastica, cum prohibet
adiri iudices ethnicos, ac lites pecuniarias per Christianos arbitros
transigi iubet. Quin et sibi cognitionem iudiciariam vindicat, cum
ait: Vbi venero, in ore duorum aut trium testium stabit omne