mitteret. Quod vtinam omnes auri nimium amantes factitare sibi
persuasissent, vt auide congestas opes ante mortem benigne eroga¬
rent! Non tantae passim opes hominum commercio eximerentur et
zo vinculis perpetuis damnatae situ obruerentur. Nam quod ad me
pertinet, ego multa inter schedas condidisse me amicis non inficior,
ex quibus volumina non contemnenda aliquando contexere potuissem,
si mihi secundiore fortuna vti et literis feriari contigisset.
Vt ad reliqua transeam : merito me ludificaris vt nihil pensi haben¬
75 tem qui illud de Hieronymo dixerim ad tribunal Christi rapto ; non
enim excusabo quod iocari voluerim, vt tu cauillatus es. Ita fando
auditum memineram magis quam locum satis apud Hieronymum
annotaram. Mihi tamen veniam dabis in re non capitali ; huiusce¬
modi fortasse videri illud tuum possit de Areopagitis, ad quorum
So subsellia tu furti reos agis. Verum vt non diffiteor me multa ioco
dixisse, ita nunquam fatebor me ita impudentem esse vt huius
appellationis non suppudeat etiam iocularis. Sed nec amicos tuos,
quos viros bonos ac mansueti animi esse non dubito, cum tibi sint
amici, ferarum ritu frementes in epistola mea feci. Sit sane vt aliqua
85 non suo loco dicam, quando tibi ita visum est, temporum, locorum
dictorumque omnium arbitro ; tibique ita me meaque permitto, vt
quae ad Tunstallum de te scripsi, si vel non suo loco dicta vel male
locata videntur, ea loco vt moueas. Neque id quidem modo, sed
etiam te vt eo ex fastigio gloriae et existimationis deducas aut
go deturbes, in quo te collocatum a me fastidiose scribis : quandoquidem
tam morose id quod tibi tribuitur admittis, vt modestius fuerit for¬
tasse aperte respuere. Vide vtrius nostrum aequior sit querela. Tu
cum tua me deiecisse clamites, ego mea a te eleuari aegre fero.
Tametsi o hominem te aequissimum et animi gratissimi, qui
95 autorem me tibi fuisse dicis et causam nec Regi nec Episcopo fautori
tuo scribendi! Haec illa sunt euangelia quae mihi a te deberi con¬
tendebam. Imo vero o hominem te acutum, qui ne in eo quidem
loco epistolae me intellexeris, & é dvampaéacbol cor 70 ih Hv Tpoat¬
pebèv érexetpovr, ita vt tuae tantum partes essent ev 76 diapéAAew Kal otovel
100 Bapsveo dar èrì 7oîs erayyA paci trois evOevde! Tu autem velut sorex, quod
aiunt, qui mimum euulgasti. Gaudeo te stomachum perpurgasse, vt
purus putus Erasmus ad nos tandem transeas. Certe omni ope conatus
es virus illud fellis exudare falsa opinione contractum, cuius graueo:¬
lentia nondum ita mihi stomachum mouit: ne te vltum me esse
105 magnopere triumphes, vt implacidiore me vtare. Itaque si quid
etiam in imo subsedit, excute et te totum perpurga, quando illa cata¬