OCR Output

915 | FROM WILLIAM BUDAEUS 477

volumina illa Paroemiarum tuarum aedita, iis tantum vti licebit
credo quae tu concenturiasti et veluti in numeros legitimos rede¬
gisti: quasi vero si quis compascuum agrum maceria concluserit, vt
viciniae intersepiat, id se vsu cepisse iure contendere possit ac suum
propriumque fecisse. Quod eo etiam iniquius esse possit, si paroe- 30
miarum appellationem ita late patere volueris, vt omnia belle, scite,
lepide dicta tui iuris feceris.

Sed sit ita sane, vt hoc iure tuo feceris, cui omnium rei literariae
partium constitutio arbitriumque consensu publico mandata sunt aut
permissa :'liceat saltem precario istis vti, vt de Epimetheo notasti, 3
et a te vtenda rogare ; iis praesertim qui rerum commercia nouerunt
et aliena etiam facere sui mancipii possunt. Cuiusmodi autem ista
est improbitas, vt in mari illo et pelago antiquitatis, quod omnium
iure naturali commune est (si iuris peritis credimus), expiscari vnus
homo bellissimum quodque permittat sibi et piscationis vsu omnibus 40

où

interdicat? Parum erat, credo, Adagiorum volumina anniuersario
labore repetita ad circumfluentem vsque copiam auxisse, et velut
euerriculo quodam iniquarum macularum gratiam et venustatem
antiquae lectionis exhausisse, nisi etiam aliis inuideres qui vestigia
tua sequuntur. Atqui si vir bonus sis talisque qualem te esse 45
semper existimaui, quum latifundia vtriusque linguae ita messueris
vt inde magnam tibi gloriam compararis, nobis non succensebis si
tanquam spicilegio persequamur quae vel oculos tuos in tanta copia
fugerunt vel a te neglecta sunt, quanquam frugi homine atque etiam
tenacissimo, Nov 8 od Backdvus Tus Kal tots éemikahapwpévors évoxAcis, 50
ó mévras ye toùs AeyuOvas TOV povedy Kal mávra TH Ayia TOY madAaLOV
ämobepioas.

Quin id etiam scire peruelim, nisi curiosus esse videar, quando illa
dicta seposita perdere me nolle dicis: an quae tot tantaque aedis
quotidie volumina vix sufficientibus praelis atque vni prope tibi vacan- 55
tibus officinis, ea ex tempore fundas fanatico furore instinctus, nec
istis texendis filum ante sepositum habueris, scriniatim etiam titulis
praenotatis, Sunt enim qui aiunt ante annorum hebdomadas
apparasse te quae nunc éral\Ayl\os exeunt. Quod si verum esse
scirem, ego animi tui aequitatem tuamque charitatem in publicum 60
amplecterer omni suffragii mei fauore. Quid enim commendabilius
est quam quae iuuenilibus annis congesseris, nolle tecum sepeliri ?
Mihi enim id perinde esse videtur atque si ciuis quidam Romanus
Musarum diuitiis circumfluens, annuis et menstruis congiariis populi
plausum mereri bonaque sua elargiri in animum induceret, atque ita 65
de omnibus mereri vt etiam primoribus et ordinibus tesseras suas

33. F: omnium ipsi rei F. 50. Backaivws E.

i 43. euerriculo] Of. Cic. N. D. 3. 30. 74. 54. dicis] Ep. 906. 130.