OCR
478 LETTERS OF ERASMUS [1519 mitteret. Quod vtinam omnes auri nimium amantes factitare sibi persuasissent, vt auide congestas opes ante mortem benigne erogarent! Non tantae passim opes hominum commercio eximerentur et zo vinculis perpetuis damnatae situ obruerentur. Nam quod ad me pertinet, ego multa inter schedas condidisse me amicis non inficior, ex quibus volumina non contemnenda aliquando contexere potuissem, si mihi secundiore fortuna vti et literis feriari contigisset. Vt ad reliqua transeam : merito me ludificaris vt nihil pensi haben75 tem qui illud de Hieronymo dixerim ad tribunal Christi rapto ; non enim excusabo quod iocari voluerim, vt tu cauillatus es. Ita fando auditum memineram magis quam locum satis apud Hieronymum annotaram. Mihi tamen veniam dabis in re non capitali ; huiuscemodi fortasse videri illud tuum possit de Areopagitis, ad quorum So subsellia tu furti reos agis. Verum vt non diffiteor me multa ioco dixisse, ita nunquam fatebor me ita impudentem esse vt huius appellationis non suppudeat etiam iocularis. Sed nec amicos tuos, quos viros bonos ac mansueti animi esse non dubito, cum tibi sint amici, ferarum ritu frementes in epistola mea feci. Sit sane vt aliqua 85 non suo loco dicam, quando tibi ita visum est, temporum, locorum dictorumque omnium arbitro ; tibique ita me meaque permitto, vt quae ad Tunstallum de te scripsi, si vel non suo loco dicta vel male locata videntur, ea loco vt moueas. Neque id quidem modo, sed etiam te vt eo ex fastigio gloriae et existimationis deducas aut go deturbes, in quo te collocatum a me fastidiose scribis : quandoquidem tam morose id quod tibi tribuitur admittis, vt modestius fuerit fortasse aperte respuere. Vide vtrius nostrum aequior sit querela. Tu cum tua me deiecisse clamites, ego mea a te eleuari aegre fero. Tametsi o hominem te aequissimum et animi gratissimi, qui 95 autorem me tibi fuisse dicis et causam nec Regi nec Episcopo fautori tuo scribendi! Haec illa sunt euangelia quae mihi a te deberi contendebam. Imo vero o hominem te acutum, qui ne in eo quidem loco epistolae me intellexeris, & é dvampaéacbol cor 70 ih Hv Tpoatpebèv érexetpovr, ita vt tuae tantum partes essent ev 76 diapéAAew Kal otovel 100 Bapsveo dar èrì 7oîs erayyA paci trois evOevde! Tu autem velut sorex, quod aiunt, qui mimum euulgasti. Gaudeo te stomachum perpurgasse, vt purus putus Erasmus ad nos tandem transeas. Certe omni ope conatus es virus illud fellis exudare falsa opinione contractum, cuius graueo:lentia nondum ita mihi stomachum mouit: ne te vltum me esse 105 magnopere triumphes, vt implacidiore me vtare. Itaque si quid etiam in imo subsedit, excute et te totum perpurga, quando illa cata74. ludificaris] Ep. 906. 300 seq. 95. dicis] Ep. 906. 487;8. 79. illud tuum) Ep. 906. 349. 96. euangelia] Ep. 810. 436. 87. ad Tunstallum] Ep. 583. 98. epistolae] Ep. 810. 398-434. 90. scribis] Ep. 906. 407. lol. perpurgasse] Ep. 906. 568.